Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus [*](1 cf. Matth. 13, 39 3 Matth. 5, 25 6 cf. Eph. 6, 16 17 cf. Matth. 25, 41 19 cf. Gen. 82, 28 (29) 20 cf. Ex. 33, 11 21 Esai. 6,5 22 Ioh. 1, 18. I Ioh. 4, 12 ) [*](dej. PG) [*]( 2 praecipit C 6 fidelie (corr. ftJelea) C 7 iste om. N 10 contempuant C suhieciat CF 13 ne om. N 14 contempnatus C Jet] de X 16 dominica- M mittet N 20 faciem jpr.] faciem (m exp.) C facie NX 21 sabaoht M sabbaoth N 22 iohannis C 2\') finem M 26 quid C )

123
dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit.

Animaduertamus sensum euangelistae. ut enim uerum esse, quia nemo uidit deum umquam, ostenderet, filium hoc enarrasse docet, quem falli utique inpossibile est, quia in sinu patris est. sinus autem patris quid est, nisi adfectus in caritate ueri patris per naturae unitatem in filium? quam ob rem nemo uidit deum, nisi unicus filius. hoc Iohannes apostolus filium dei audiuit dicentem inter alia: non quia patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit patrem. ut ergo ad condemnationem proficeret Iudaeorum, qui Christum dei filium audire nolebant uel credere, ostendit euangelista hunc esse Christum qui patribus apparuisset in deum; illum autem qui pater est, numquam uideri nisi a filio. quando enim deum patrem negat uisum et deum apparuisse patribus profitetur, manifestare se uult dei filius, quia ipse semper in deum uisus a patribus est. hinc est unde inter cetera dicit ludaeis de patre: neque uocem eius audistis aliquando neque figuram eius uidistis. ecce non est contrarium et uisum et inuisum esse deum. [*]( 8 Ioh. 1, 18 17 Ioh. 6, 46 26 Ioh. 5, 87 ) [*](d: j. PG) [*]( I imaginem M (corr.), B 4 per rationem] imperationem C 7 iohapnis C 10 enarrabit FA 14 est alt.] est (st in ras.) C 16 iohanis C iohannis N 24 apatribus C propbetetur CN profetetur F )

124