Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sic ergo adimpleuit legem saluator, dum, quos illa iustitiam docuit, hic iustiores effecit, quod illa non potuit quam ob rem gaudium legis est, quia discipuli eius peritiores effecti sunt. destruxisset plane legem, si impune peccari docuisset. porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit habeat spatium paenitendi; si quo minus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognouit ad hoc se remissum, ut emendaret se. [*]( 1 Rom. 13, 3 4 Matth. 5, 20 9 Leu. 24, 20. cf. Matth. 5, 88 12 Matth. 5, 39 ) [*](,.Ff;) [*]( 1 timeri FB timendi GA 2 potestate M 6 feriseorum M 7 audens M 8 sensum G, (corr.) A 10 itimens (corr.) N a prohibitua inc. lacuna in G 13 dexteram CNX 19 ergo] enim X illa] om. M illam N 24 reddit C. A (pr. d exp. et eras), B lIententiam (corr.) C 25 comnlata CFB )

122

LXX. DOMINUS CERTE INIMICOS NOS DIABOLO FIERI PRAECEPIT; QVID ERGO EST UT IN EUANGELIO DICAT: \'ESTO CONSENTIENS ADUERSARIO TUO CITO\'? QVIS EST ADUERSARIUS HOMINIS NISI DIABOLUS?

Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam.