Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Obscuris uera inuoluere non est bonum. nam tres euangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem, quae ab istis praetermissa fuerat, uoluit intimare sciens necessariam. nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus ea quae scripsit magna deuotione et industria didicit et nec sine sancto spiritu fuit. quid ergo ex hoc ostendere uoluit, debet absolui. contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Iudaeis saluator cruci fixus est. quantum autem ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiauerunt saluatorem. ait enim Pilatus Iudaeis: ego nullam inuenio causam in eo et dicentibus eis: cruci fige eum, respondit: quid enim mali fecit? denique persistens et uolens educere eum de manibus eorum, calumniam passus est dicentibus eis: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim [*](2 cf. Leu. 23, 32 9 cf. Matth. 27, 45. Luc. 23, 44. Ioh. 19, 14 10 Harc. 15, 25 22 Ioh. 18, 38. 19, 4. 6 etc. 23 loh. 19, 6. Matth. 27, 23. Marc. 15, 14. Luc. 23, 22 25 Ioh. 19, 12 )[*](def. P i 1 ) [*]( 10 crucufixus M 12 obsecuris M uera] falsa G uera (corr. falsa) A 13 abuerant M 14 fuerant GA imitare X 15 auctorem X secutis (corr.) M \' 16 magne C 17 spiritu sancto GA 23 male M (corr.), CFG educere] se (corr. e) ducere C )

115
qui se regem facit, contradicit Caesari. sic factum est ut traderet eum iudicio illorum. sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Iudaei.

Denique praemoniti sunt, inquit, a principibus sacerdotum, ut dicerent: cruci figatur. hanc sententiam tertia hora datam uult intellegi, in qua assiduis uocibus perdurantes, interuallo tamen horarum fere trium, quibus itum et reditum est ab Herode, cruci fixerunt saluatorem. omnis enim qui addicitur, ex eo iam mortuus conputatur, quo sententiam excipit. manifestauit igitur Marcus, quia non iudicis sententia cruci fixus saluator est. difficile est enim innocentem probare eum, qui sententia iudicis punitur. discordare ergo se passus in uerbo est, ut doceret tertia hora coeptum esse, quod sexta hora impletum est, non legibus, sed persistente maliuolentia Iudaeorum.

LXVI. MARCUS EUANGELISTA DAEMONIA COGNOUISSE AIT ET PROFESSA ESSE IESUM, E CONTRA AUTEM APOSTOLUS PRINCIPES ET POTESTATES HUIUS SAECULI NEGAT COGNOUISSE DIUINITATEM DOMINI IESU. DICIT ENIM INTER CETERA MARCUS: \'SCIEBANT ENIM IPSUM ESSE\'; APOSTOLUS UERO: \'QVEM NEMO\', INQVIT, \'PRINCIPUM HUIUS SAECULI COGNOUIT; SI ENIM COGNOUISSENT, NUMQVAM DOMINUM MAIESTATIS CRUCI FIXISSENT.\' SI DAEMONIA SCIEBANT, QVO MODO PRINCIPES IGNORABANT?

Quibusdam uidetur \'principes huius saeculi\' maiores Iudaeorum significasse, quasi iuxta quod Petrus apostolus dixit: [*]( 1 cf. Ioh. 19, 16 cf. Matth. 27, 20. Marc. 15, 11 5 Matth. 27, 23 20 Mare. 1, 34 21 I Cor. 2, 8 ) [*](k/P) [*]( 1 ceseari (corr. cesari) C 3 iuda FB 4 promoniti MG praemoti C 5 bane] ac C 6 datum C 7 redditam MG, A (exp. et eras. pr. d) 9 adicitur M mortuos (eorr.) C excepit NX 12 ponitur CFB 13 quod] ut C 14 maliuolentia iudaeorum (uolentia iu in rcw.) N IS saecnli] est add. C 27 iuxta ********** N ) [*]( 8* )

116
scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes uestri. ergo Iudaeorum erant principes, non tamen huius saeculi. \'principes\' enim, ait, \'uestri\', non saeculi, quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cuius fuerant redacti potestatem. sunt autem isti hi principes, quos alio loco significauit apostolus dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus huius mundi tenebrarum harum rectores. recte ergo quaeritur. si enim isti non cognouerunt Iesum, quo modo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum?