Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In hac causa si numerum per ordinem dierum et noctium requiris, effectum intellegentiae non habebis, quia et Moyses XL diebus et XL noctibus ieiunauit et non tamen integer numerus inuenitur. quando enim per diem ascendit et per diem descendit, omnem utique numerum non impleuit, sed quia, ubi dies est, conputatur et nox et, ubi nox est, conputatur et dies, ut a parte ad totum XL dies et XL noctes dicuntur. ita est et quod dixit saluator, ut, quia tres noctes sunt, tres accipiantur et dies. est enim nox, ne nouum aut contra rationem forte uideatur, ut cum nox ex die pendeat. nam ante lucem factam, ex qua appellatus est dies, quam uesperum, quem sequitur nox, institutum minime dubitatur.

Quod passio dominica a nocte sumere adseueratur initium, non absurdum est; nam sicut lux, id est dies, imago uitae est, ita nox similitudo mortis est, id est tenebrae, sicut in scripturis euidenter ostenditur, id est: filii lucis et e contra: tenebrarum. nec mirum si, cum ubique dies nocti et lumen tenebris, hic solum quae sunt sequentia anterioribus [*](6 cf. Matth. 12, 40 9 cf. Ex. 34, 28 23 I Thess. 5, 5 etc. ) [*](def. P) [*]( I 2 profectauerat M 3 relegionis CF 4 accipit C 7 resllrrexse M rarfurrexisse N 9 mosea M 10 et ante pro XL add. GA 11 diem] die C diem (corr. m. ret. dies) N dies FB 13 conputaturest om. C et pr. om. CNG conpatatae C 14 a parte] adparte (d exp.) M aperte CB ad om. GA 15 ut] et N 16 accipiuntor GA 17 ut cum idem quod uelut si 21 est pr. om. CNX uita C 22 sicut enim G A 23 euidentur C 25 praeponuntur X )

113
praeponantur, uel quod in tali causa rerum ordo confunditur et mutatur, ut antesignana mortis nox magis quam dies esse uideatur — ideo etenim a nocte initium sumitur —, qui non aliter principi tenebrarum nisi per noctem potuit subintrari, et ut aliquatenus dominus lucis, id est aeternae uitae, principi tenebrarum siue mortis subiectus esset ad tempus, quatenus et praeteritos et post futuros a morte liberaret. nam non esset mors penitus uacuata nec umquam tenebrarum caligo discussa, si dominum non uidisset. subintrante etenim tanta luce secretum mortis, in quo dominabatur, euanuit, nec penitus uinci potest, nisi qui uel per sua uel in suis capitur. recte igitur in tali negotio tantum modo nox optinet principatum, ita ut amitteret potestatem. et ut Iudaei in perpetua non credentes nocte remanerent nec auctor dies tanti sceleris, immo sacrilegii, sed nox fieret, praecedenti nocti contra rerum seriem subditur dies, sicut deus et dominus omnium rerum principi nefariae mortis, ut omnes a mortis laqueis explicaret.

Quod si cui adhuc forte uidetur esse contrarium, diligenter aduertat, ne incipiat illud durius aestimare, quod deus se personam induens serui, non dicam hominis, morti dederit. quid ergo hic ordinem quaeris, ubi omnia uideas esse contraria? quae est enim lux, quae fuit in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, qua conprehensus est? qui enim scit se ad hoc conprehendi ut feriatur, tempus illud in mortem conputat. est et dies sequens- qua auditus et cruci fixus est; est et nox quae cadit in sabbatum; est et ipsum sabbatum; [*](17 cf. Ps. 17, 6 19 cf. Phil. 2, 7 22 cf. Ioh. 1, 5 ) [*](Ej. r) [*]( 1 eonfandetur N 2 antesignana Turner ante signa nam codd. 3 a nocte] om. (add. s. I. m2) N ante GA qui (corr. quia) A 4 subintrare N 8 uocata (corr. m2) N caliga C 9 subintrantem N 11 capitur] incapitur CNF capitur B 18 ammitteret FB perpetuo C 14 sceleris immo) scelerissimo N 15 praecedente nocte GA nosti (corr.) C 16 syriem FB dens] dies (corr.) M 17 expraelicarc-t (rae eras.) M 19 dura9 C se] se in (in eras.) C 20 dederitJ dediderit FB se dederit GA 21 hic ergo GA 28 quia X 26 est pr. om. C ) [*]( L. Pa.-Aag. Quaett. telL ) [*](s )

114
est etiam uesper post sabbatum — hoc est quod Iudaeis a Moyse praeceptum est in figura, ut uespere intrarent in sabbatum —, in quo dominus resurrexit, qui conplectitur diem dominicum, quia nox non inputatur sine die neque dies sine nocte. hac ratione post tres dies et tres noctes dominus resurrexit.