Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

\'Sed hinc\\ inquiunt, \'uidetur sacerdos fuisse Samuhel. quia uestitus erat efut.\' quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopus. efut autem etiam Dauid legimus fuisse indutum, et duplicem efut. Samuhel autem adhuc puerulus. succinctus erat efut: numquid puerulus deo potuit populi munera offerre? uides ergo, quia efut unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. sacerdotes enim [*]( 9 I Reg. 3, 20 7 Ps. 98, 6 14 cf. I Eeg. 6, 14. 13 16 cf. I Reg. 2, 28; 14, 3 19 cf. I Reg. 2, 18 20 cf. II Reg. 6, 14 ) [*]( 1 aindicaret M 2 non om. X praesummit M 3 prospiciamua P 4 eis C, (corr.) N dicens om. N 6 in prophetam (corr. propheta, eras. in) N 7 sacerdotibus M 8 quis] qui N 9 auertat N (corr. anertit pa2), X diaisas esse] diuisa fessa C 10 adepti. M 11 naocantur N (na tJratl. fort. casu), X 14 bainlis Leuitis] baiulis leuiti F tUophilia lenito X 15 betbsamis PC bethamis NX obtulerunt ca 16 achemas N pronemos P pronepus CGA 17 sacerdotes C ephot PN efoth C efod (eflfod) X 18 sed] si C 19 non] nunc X 21 et om. C 22 suceinctis (corr.) M poterat P populi] pro populo X 23 uidetis X. )

88
portabant, non uestiebantur efut; reges uero et Leuita Samuhel induebantur efut. aliquando ergo uestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum dominum, significatur efut.

Quantum apparet, probatum est Samuhelem non sacerdotem, sed profetam fuisse. nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuhel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens sacerdos non esset. quos primum uolo cognoscere quia, si sacerdos erat Samuhel, sine dubio et Helcana pater eius sacerdos fuit. congruum quoque fuerat et filios eius sacerdotes fuisse, quos, quia sacerdotes non erant, iudices illos constituit filiis Israhel, sicuti et idem ipse erat Samuhel. sic enim legimus: quia iudicauit filios Israhel. Helcana autem pater Samuhelis, propter quod sacerdos non erat: ascendebat, inquit, ex diebus in dies de ciuitate sua Armathen adorare et sacrificare deo omnipotenti sabaoth. et ibi erat Heli et duo filii eius, t)fni et Finees sacerdotes domini.

Quid tam apertum, quia ueniebat Helcana offerre munera sua ante dominum per sacerdotes tempore conpetenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca domini et sacerdotes, quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod inlicitum est sacerdotibus? erat enim Helcana ex Leuitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon. adhuc enim Leuitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes [*](1 cf. I Reg. 14, 18 13 cf. I Reg. U, 1 14 I Reg. 7, 6 16 1 lieg. 1, 3 22 cf. Ex. 23, 14 24 cf. I Reg. 1, 2 cf. I Tim. S, 2 26 cf. I Par. 0, 34 (19) ) [*]( 1 aoatiabantur C 2 quasi oni. N arniiliolum C 7 fitisM M sacerdotes GF 8 fas] uas P proas C origine] uirgine X 9 eaolo C 18 illos (8 in (($.) M sicat P ipei erant (a exp.) C\' 16 aeceodcbat C (carr. asccendebat), F accedebat X 17 amathen P 18 fili A* 20 tau M upertum CNX 22 olferent CX 28 suae om. P sacerdo»tes M. )

89
et arcam domini. Dauid enim in regno suo disposuit uices sacerdotibus et Leuitis, ut a uiginti annis et supra, in lege. autem a uiginti quinque annis et supra, inciperent exhibere seruitia dominicis caerimoniis, ut essent ex filiis Aaron, id est de Finees et Ithamar traduce, classes sacerdotum uiginti \'quattuor, quae uices suas agerent certis temporibus. Leuitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi ianitores et qui baiuli arcae domini et qui. excubias obseruarent et qui uasorum essent custodes et qui promiscuas susciperent oblationes. et uiginti quattuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum ceterorum, ita ut etiam hi, id est omnes Leuitae, haberent temporum uices, quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam.

Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco [*]( 1 cf. I Par. 24, 3 seqq. 17 I Reg. 1, 11 22 cf. Iudd. 18, 30 25 Iadd. 17, 6 ) [*](ief.P) [*]( ? baioli CNX 9 po*i oblationes lavuna in P usque ad qu#eet. 101 (p. 1$8. 14) 11 cytfeirazaimum C ut om. X bii MCX 13 et otuiml cito CUUl C 14 curam] cirem (corr.) M 15 baet prefieiNlt M 17 ad domiamn] ad deum (om. add. s. I.) M quia (m ras.) M 18 quomodo C (t-orr. comodo), X 20 altarii C 22 iosAtbam C ionatha M ioaatha NX 23 leuitia (eorr.) N 24 tribubi C tribu NX Dan om. NX )

90
uouit Anna dicens: commodo eum domino, ne cum ceteris oberraret.

Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram.