Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Longe absit a fidelium mentibus haec impietatis adsertio. nam scriptura, ne pauperem contemnendum doceret et diuitem honorificandum, ostendit amborum opificem esse deum, non utique in paupertate et diuitiis, sed in id quod sunt. si enim facultatibus ab inuicem discrepant, non tamen naturae substantia. nec enim quia occasiones prouentus quosdam faciunt in mundo aut prosperos in diuitiis aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos non deus humiliauit, aut suspiciendi quibus ueritas non dedit testimonium. contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et sacrilegi in legem dei, honorandi uero diligentes deum et disciplinae cultores. [*]( 10 Prou. 22, 2 12 Rom. 2, 11 ) [*]( 1 quia X (corr. FAB) 2 serpens X non desunt Am2 3 latratum P ululatum luporum P 4 populorum NX 5 sybilum M sibillum C 6 aerpentium X 7 ut uti C 8 fallere X luquutus M 11 obiauerunt C 14 impietatibus M (corr.), FB 16 honorificantiorem P ostendet (corr.) N 18 substantia (corr.) M 21 dispiciendi MC, N (corr. rec.), X 23 lege P 24 honorendi F, (r dub. eras.) B hii PCX )

61

Hi enim diuites apud deum habentur, qui bonae conuersationis sunt, et quanto in mundo contemptibiles sunt, tanto magis honorificentiores in caelo. nam qui beneficium temporis habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant et dei intellegant uoluntatem, - quia terram omnibus dedit et solem suum cunctis oriri iubet et pluuias indiscretas effundit, iniquitas autem temporis aut fortuitae occasiones aut indigentia quibusdam abnegat quae deus omnibus dedit — ipsi ministrent eis, ut perspicientes dei uoluntatem non solum in mundo, sed et in caelo diuites sint, ne pauci temporis diuitiae excludant aeternas, illi uero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum dei iudicium contemplantur, illic semper diuites erunt, ubi diuites saeculi egebunt paenitentes se pauperes non fuisse.\'