Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad historiam pertinet, serpens natura dictus est, qui sapientior esset ceteris bestiis, quas fecerat dominus deus super terram. denique et sententiam deus in serpentem dedit. nam quid mirum si diabolus sapientior erit bestiis, de quo dicit apostolus inter cetera: an ignoratis altitudinem satanae? usque adeo autem natura serpens fuit, ut diceretur illi: supra pectus et uentrem tuum repes et terram edes omnibus diebus uitae tuae. haec longe sunt a conditione satanae, quia neque corporeus est neque mortalis. et si propius aspiciatur, uidebitur sententia data nihil obfuisse serpenti, sed in eo, in quo factus est, iussus est permanere. [*]( 3 Esai. 43, 26 4 Prou. 18, 17 11. 15 cf. Gen. 3, 1 18 cf. II Cor. 2, 11 et Apoc. 2, 24 19 Gen. 3, 14 ) [*]( 1 pronuntiatis X 4 non coactum] incoactum N (alt. c 8. I.), FB 8 senturi M catecumenua P cathecamenus (a alt. fort. corr. in u) M catechuminus C caticuminus X ut] et N 9 enim om. C 10 peccatorum C 11 mulieri C loquutusit M 12 dictudictna (exp. dictu) N 16 et om. C sententia FG 17 erat PN 18 ignorantia C ignorantes X 19 super GA 20 repes et] reppisaet C repis et N (corr.), FB 23 proprius PMF prius X 24 iustus M )

59
quia enim minister factus est satanae ad hominem subiugandum, cui omnia deus subiecerat, idcirco deus in ea subiectione, qua omnia homini subiecit, repressit elationem serpentis, quia coeperat minister esse superbiae. uidebatur enim homo factus sub serpente, per quem accepto consilio legem datam contemsit. quoniam autem serpentes prudentes sunt, confirmat in euangelio dominus dicens: estote astuti ut serpentes.