Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnis ueritas iustitia est. qui enim confitetur quod est, iustus est — ueritatem enim loquitur —, peccatores autem uindicantes sua delicta iustificari non possunt. unde huius modi [*]( 5 cf. Gen. 17, 12 11 cf. Apoc. 1, 10 20 Prou. 18, 17 ) [*]( 5 ocitana (corr. octaua) M mandatum est circumcidi CNX 11 pr(a)edistmata MCNX 14 et edd. ut codd. fort. recte 15 homonee (corr.) M prima GA 19 signifitae M futurae] figure CF flgorae (corr. fort. m2) N figura GA cODstabilitatç GA 20 prouerbis (rtibr.: corr. atr.) C ait iustus X accusator sui est N 23 enim] ergo P 24 tatem enim loquitur om. C 25 dilecta C )

58
digne iustus dicitur, quia pronuntians peccatum suum remitti utique sibi postulat misericordiam dei inplorans. scit enim dictum in lege: confitere peccata tua, ut iustificeris. quid est autem in primordio sermonis confiteri, nisi non coactum fateri, sed uoluntarium? quis enim, etiam timens deum, sine peccato est, cum et in cogitatione admisceantur delicta et aliquotiens peccemus inuiti? potest tamen et de eo dici uel sentiri, quia catechumenus dicitur, ut accedens ad fidem iustificetur. cum enim petit inmutari se, sine dubio peccatorem se confitetur, ut iustificetur.