Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Indignum facinus aestimo, si secundum uerba historiae commodetur adsensus. qui enim fieri poterat, ut arte magica adtraheretur uir et natiuitate sanctus et uitae operibus iustus? aut, si non adtractus est, consensit? quod utrumque de uiro iusto credere aduersum est. si enim inuitus adductus est, nullum suffragium habet iustitia; si uoluntarius autem, amisit meritum spiritalis, quod positus in carne quaesiuerat quod ualde absurdum est, quia hinc qui iustus recedit permanet iustus. porro autem hoc est praestigium satanae, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit. quod apostolus inter cetera ait: ipse satanas transfigurat se in angelum lucis. ut enim errorem faceret, in quo gloriatur, in habitu uiri iusti et nomine se subornauit, ut nihil proficere spem, quam praedicabant, dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes iustos finxit in sua esse potestate.

Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii eius non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante diem occasum corporis praeuidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris, quippe a quibus dei protectio amota uidetur. quanto magis diabolus, quem angelica maiestate sublimem profetica oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine apostolus ait: an ignoratis altitudinem satanae? quid mirum ergo si inminentem prope mortem potuit praeuidere, cum hoc sit unde fallit et se in dei potestate uult adorari? nam tanta [*](1 cf. I Reg. 28, 7-20 14 II Cor. 11, 14 19 cf. I Reg. 28, 19 22 cf. Ps. 90, 1 25 cf. II Cor. 2, 11 et Apoc. 2, 24 ) [*](1 XXIIII (corr.) M phitonissa NX et] ut P 2 ipai C sit pr. om. P 5 quin MCNX 6 innatiuitate (corr.) N 7 est om. M 8 inuidus C 10 quod pr.] quem MCN, X (corr. Am2Bm,3) 11 recedet M 13 pallat C bonus M habere se in potestate P se om. X 15 feceret C glorietur P 20 diaboli GA 22 uideatur (corr.) N 23 sublimen P )

55
hebetudine demens effectus est Saul, ut ad pithonissam confugeret. deprauatus enim causa peccati ad haec se contulit quae damnauerat.