Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cupidus sanctus Heliseus faciendarum uirtutum inlectus exemplo magistri accepta facultate poscendi quodcumque uoluisset auarus ad bonum dupliciter spiritum sibi inesse. quam in magistro erat, postulauit cui homo dei Helias ait: dure petisti. auiditate enim non considerauit discipulum non esse super magistrum. Helias tamen sciens illum non ambitione praesentis gloriae hoc postulasse respondit: tamen si uideris me absumi abs te, erit tibi sic. sensus hic ponderandus est. subindignatus autem cum dixisset: dure petisti, subiecit: si me uideris tamen absumi, erit tibi [*]( 10 Act. 14, 14 12 cf. IIII Reg. 2, 10 17 cf. IIII Reg. 1, 9 etc. 18 IIII Reg. 2, 10 cf. Matth. 10, 24. Luc. 6, 40 20 IIII Reg. 2,10 22 IIII Reg, 2, 10 ) [*]( 1 (a)egyptis CX se coli] recoli M s(a)eculi CNX 2 qua] quia GA 8 auferre N 4 deferetur MC, G (corr.) 5 creatoris P liberum ostendit se P 7 transferre PGA 12 duri CNF dare (corr. m3) B 14 sanctus] spiritus CNX 16 bonam X 17 quam] quam. quam C (corr.), X 21 assumi P absumi (corr. m4 assumi) M adsum G adsumi A absum (corr. m3) B 23 asBumi P absumi (corr. m4 assumi) M adsumi X )

53
sic. ne, quia negasse illi uisus fuerat, ostendit sic illi futurum sicut dignum erat, non sicut ipse postulauerat? multa enim subintellegi uult scriptura, ut collectus sensus ex uerbis non sit rationi religionis aduersus. nam utique dura petitio etiam meritum debebat amittere; sed quia cupidus boni sic postulauit, deus qui scit, quid uni cuique dandum sit doni, priuari illum non passus est meritis suis.

Uideamus itaque si Heliae meritum admitteret, ut Heliseus duplum donum eius mereretur accipere. dictum namque est ab spiritu sancto per Zachariam, cuius meriti futurus esset Iohannes: ueniet, inquit, in spiritu et uirtute Heliae — parem ergo Iohannem Heliae ostendit — et dominus dicit: nemo maior in natis mulierum profeta lohanne baptista. non dixit \'omnium maior est\', sed nemo illo maior est\', hoc est \'aequalem habet, maiorem non habet\'. Helias ergo par illi. est, nullo utique minor; quo modo Heliseus maior illo est, cum Iohannes, quo nemo maior est, par Heliae sit? nam ueniens ad aquarum transitum non accepit honorem ab eis, ut potuisset transire, nisi nominasset deum Heliae, ut per hoc dura petitio correpta uideretur, dum non nisi nomine Heliae auditus est, ne id quod dure petierat accepisse putaretur, quasi non sufficeret pro temporis merito dispensatio spiritus concessa Heliae. [*]( 11 Lnc. 1, 17 12 Luc. 7, 28. cf. Matth. 11, 11 18 cf. IIII Eeg. 2, 14 ) [*]( 1 ne quia (corr. m2 nec quia) B neque CF nequitia G; ne = nonne 4 ratione (corr., et in mg. m2 ** aduersus sum illi rei) M ratione C, B (corr. m2) regionis CNF, (corr. m2) B relegionis GA 5 merito NX debet (corr.) N sed om. X 6 quid] quod GA doni] dona (corr. doni; corr. m2 postea dono) M dono GA 7 est passus P 10 per om. C 11 iohannis CNFG 13 inter natos CNX iohanne propheta G, (exp. propheta) A 14 sed nemo illo maior est om. CNX 17 iohannis CF 18 accipit C 19 transire.... N )

54