Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inhonestum puto, si dicantur animae cum corporibus generari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animae ipsi conpetit. aut si certe singulae caelestes potestates factae sunt et ex ipsis ceterae natae sunt, potest et ex una Adae anima credibile uideri ceteras nasci? sed non conuenit, quia soli deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec ceteris concederetur. quod tam mysticum est in causa saluatoris, ut non solum a solis gentilibus uel ludaeis, uerum etiam ab ipsis, qui Christianos se dicunt, incredibile putetur; et Fotiniani enim et Arriani hanc fidem spernunt.