Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hic iustificat animam suam ante mortem, qui spe futurae uitae consequitur fidem, ne moriatur impius. sed Solomon de eo dicit, qui sub lege uiuit et non conuertitur iuste. huiusmodi ergo, si corrigat animum ut iustitiae uias ambulet, iustificat animam suam ante mortem. Solomon enim propter iudicium futurum consilium dedit, ne quis indiligens circa se [*]( 4 cf. Gen. 2, 21. 22 11 Gen. 1, 27 12 I Cor. 11, 7 13 cf. I Cor. 11, 6 15 I Tim. 2, 12 17 Eccli. 14, 16. 17 19 Ps. 142, 2 24 cf. Prou. 8, 20 ) [*]( 5 ut] et (corr.) C, (corr. m2) A 6 oriretur PCNX 7 in (n ita raa.) N et om. (add. s. I. m2 [?]) M 10 enim NX 15 denouo C, (pr. 0 eras.) F mulier N autem docere Otn. X 16 dominare F, (corr. m.Ş) B 19 non om. C 20 omnis] hominis (b ita ras.) M 23 iustate M 26 indelegens C )

49
in peccatis moriatur; Dauid uero de perfectione iustitiae locutus est, quia nemo iustificabitur apud dominum, dignus promissione sit, nisi fuerit mortuus cum iustitia. quam diu enim uiuit, adhuc futurorum meritum non habet plenum. unde dicit saluator: qui perseuerauerit usque ad finem, hic saluus erit.