Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dei iudicium retractari non conuenit; nam humana inbecillitas adque inperitia dei se debet iudicio erudire, in quo non sapit, [*]( 3 cf. Mal. 2, 15 15 cf. I Reg. 1, 20 cf. Lnc. 1, 24. 57 16 cf. Iudd. 13, 5. 24 19 cf. Pa. 33, 12 20 cf. I Reg. 15, 24—31 22 cf. II Reg. 12, 13 ) [*]( 2 poBsunt C (corr.), N 4 ergo] autem GA 5 constriataaerat (corr.; i est 8. l.) M conBtrauerat X aut] autem (corr.) M 7 ac] aut N 9 sperabant MN, X (corr. Am2 mg.) 10 posse.. N cognoscerent (corr. cognosceret) N 11 cum uersi C 16 manue PNX 17 non om. F, (add. m2 8. I.) B relinquerint C reliquerunt X 18 deum P 80 orare C 21 ut ignosceretar ei om. NX 22 Dauid... consecutus est om. NX 25 erudire] eridere F inherere erudire G, A (erudire ex erudere) subdere (m3 in raGe.) B )

45
ut ex sententia dei intellegat ueritatem et nihil aliud fieri debuisse, quam quod uidet fecisse dominum, quem scit acceptorem personarum non esse. si enim Dauid precem suscepit et Saul refutauit, nihil aduersum sentiendum est dominum fecisse. sciens enim qua mente locutus uterque est, eius petitionem accepit, quem uidit tribulato corde ueniam postulare; illum autem despexit, quia animum eius paenitentiae non tetigerat dolor, quia deus cordis auditor est magis quam uocis. hinc dictum est:homo uidet in facie, deus autem in corde. ideo et fallimur, quia simulatio in uerbis et uultu circumuenit nos; in corde enim quid sit, uidere non possumus.

Quam ob rem dei iudicium sequi nos oportet, qui secundum cor, in quo unius cuiusque sententia est, examinat singulos. hoc etiam inuenimus et saluatorem fecisse. scribam enim se offerentem non suscepit, sedentem autem Leui ad teloneum ciebat, quia uerba scribae non secutum est cor, Leui autem tacens hoc in corde habebat, quod scriba in uerbis. Iesus autem, qui iuxta quod scriptum est sciebat quid esset in homine, Leui elegit. praeterea Dauid non alium pro se uoluit humiliari sicut Saul, sed ipse supplex tribulato corde ueniam precabatur.