Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam aliter quam datum erat intellegi coeperat, idcirco Eseias profeta ostendit postea quo sensu dictum esset. cum enim hoc ex causa offensi dei sententiae loco positum esset, quia deserentes deum in eo percutiebantur, ne ducentes uxores semen relinquerent, sic hoc arripuit error humanus, [*](2 Matth. 15, 3—6 19 cf. Ex. 23, 26 cf. Deut. 7, 14 20 cf. Esai. 56, 4. 5 ) [*]( 1 cetera] cera M 3 et om. M tuum ante et add. CNX 4 malediierint C aut] uel X mortem M 7 honorificauit P 12 offerent X (corr. m2 AB) 13 unde] un et M 14 condempnebant C sibi uiderit M uideret sibi GA 19 maledictas C 20 relinquerit C reliquerit F, (corr. m3) B 27 semen... M reliquerent C relinquerint G )

44
ut putarent reos esse apud deum, si qui aut uxores nollent aut accipientes, ut adsolet, generare non possent, quasi nihil aliud quam semen quaereret deus, sicut arguuntur per Malachiam profetam. Eseias ergo, ut consolaretur eos quos mala intellegentia contristauerat, docuit nihil obesse, si quis aut non posset habere filios aut nollet, dum modo dei legem seruaret. maledictum enim illis conpetebat, qui cum possent ac uellent, diuino obstante iudicio steriles erant, ne fructum haberent creationis dei, quem spernebant, ut cum uiderent aut generare se non posse aut genitos minime possidere, cognoscerent indignantis dei iram esse et conuersi satis facerent.

Nam et sancti uiri, cum cupidi essent filiorum et non id obtinerent, aestimabant peccata obstare et dolebant ignorantes dei esse prouidentiam, cui seruabantur. denique ad dei procurationem et Anna concepit et peperit Samuhelem et Helisabeth Iohannem et uxor Manoe Sampson. spiritalis tamen intellegentia in hac causa ista est, ut maledicti habeantur qui non reliquerint semen, quod uideat dominum, id est (qui non inbuerit aut filium aut seruum aut proximum, qui dei timorem doceat super terram\'.