Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nihil iniuste dominum facere aut dicere qui dubitat insanus est. itaque si uerba domini non subprimantur, sed omnia quae ad eandem quaestionem pertinent, proponantur, lucebit quod obscurum uidetur et pium aestimabitur quod minime iustum putatur. qui enim uerba subprimit quaestionis aut inperitus est aut tergiuersator, qui calumniae magis studet quam doctrinae. porro autem repromisit quidem deus reddere se peccata patrum filiis, sed qui oderint eum, hoc est qui in paternis malis uersati seruiunt idolis, sicut et patres illorum. iste enim inimicus dei est, qui honorem nominis eius uindicat creaturae. sicut enim iustorum filii et ipsi iusti nobilitant in se genus iustitiae, dum et patrum et sua iustitia sublimantur, ita et nequissimorum et ipsi filii nequissimi crementum faciunt malitiae, quia et malorum filii sunt et nequitiam illorum exemplarunt ad perditionem multorum.

Cum terrore ergo locutus uidetur deus, sed uerum est, et hoc habet ratio. quis enim malum et mali hominis filium non duplici genere exsecretur, quo modo bonum et boni filium duplici merito censet honorandum? idcirco autem in tertiam et quartam progeniem reddere se promisit, ut si [*](5 cf. Ex. 20, 5 ) [*](1 edocati MC, N (corr.), (corr. Bm2) X 4 qui om. C 5 se] sed P, om. cet. 7 deum P 8 subprimatur N 10 uidebitur MON, (corr. B) X 11 subpremit M aut] et N 12 terrigiuersator (ri erae.) M tergi uersatnr C tergiuersatur N studeat P 14 oderunt PGÃ 15 inete (corr.) N 18 et pr.] ad CNF, (corr. mS) A 21 exempla uunt C 24 duplice G, (corr. m2) A 25 merito non N meritum [corr. Am2Bm3) X 26 quarta M reddere se promisit ut si om. N )

40
post patrem malum filius non sequatur perfidiam patris, nepos autem aui in malis imitator existens sciat se non inmunem futurum a seueritate sententiae, aut si et nepos forte non aui, sed patris secutus uestigia testamentum diligat dei, non ignoret pronepos ad se usque peruenire sententiam, si aemulus sit proaui perfidiae.

Hac legis manifestatione deterreri uoluit deus impios patres, ut agnoscentes quantum mali pareret sectatio idolatriae uel adfectu filiorum reuocarentur ad reuerentiam creatoris, aut filii timentes, ne incurrerent peccata patrum, dei legi obtemperarent. illi autem adtendentes ad nequitiam aliter hoc interpretari coeperunt dicentes: patres manducauerunt uuam acerbam et dentes filiorum stupuerunt, ut securi de inpunitate, eo quod filiis ipsorum redderentur peccata, illi tamen neque spiritus neque carnis haberent pietatem — hinc dicitur eis, non (morietur filius pro patre\' neque \'pater pro filio\', sed: anima quae peccat ipsa morietur — et addiscerent non inpune sibi futurum, sed sic reddi peccata patrum filiis, ut, quia impietatem parentum secuti mala, quae oblitteranda erant, exemplauerunt, acerbius puniantur.

Postquam ostendit deus quid mali pariat idolatria, addidit statim quae bona diligentes se sequantur dicens: et faciens misericordiam in milia milium his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea, ut bonum patris non usque ad pronepotem, sed usque in milia milium reddat. ut puta, si quis ex semine Dauid diligat dominum, quem constat utique porro ante mille annos fuisse, huic additur misericordia [*](4 cf. Ps. 77, 10 12 Ezech. 18, 2 17 Ezech. 18, 20 22 Ex. 20, 6 ) [*]( 2 nepos X imitatur ON, (corr. Am2Bm3) X 3 imonem C 5 sentiam C sententia FG 7 haec CNX 9 adfectus MCN, (B corr.) X 10 ut N dei legi] dirigi P diligi CNGA dilegi F dilige (add. nt 8. I.) B 13 aceruam C acerbum (corr.) N obstipuerunt X 16 hic N 16 pro fllio pater P filio] filiie N 20 aceraius N (eorr. m2), X aceruus C, (corr. m. ree. aceruius) G 28-25 his..... milium om. X 26 deum P 27 ante] autem NF aut G an (fi ita rae.) A ante (nte mS ita ras.) B )

41
dei, ut in necessitate duabus suffragantibus causis misericordiam accipere mereatur, quia et ipse dei cultor est et ex eius semine est, qui amauerit deum. et in hoc clementia dei laudabilis est, ut odio habentibus se usque in tertiam et quartam reddat progeniem et non in milia milium, ut si in quintam progeniem tractum fuerit malum, inde iterum caput habere incipiat, ut ex eo numeretur usque ad tertiam et quartam progeniem.

Sed dicet quis: \'auctori magis amplius reddendum iustum uidetur, quam imitatori.\' in auctorem congrua datur uindicta, filiis autem quod plus dicit reddi, poena est patrum. et si quaeras, accessu legis peccatores plus fiunt rei, sicut et Lamech et post Lamech. quibusdam tamen uidetur sic reddita esse peccata patrum in filios, dum in captiuitatem ducti sunt causa patrum et fuerunt ibi usque ad quartam generationem. quod si uerum est, non solum odio habentibus se deus reddidit peccata patrum, sed et diligentibus nomen suum, quia et Danihel abductus est et tres pueri et Baruch et Ezechihel et Hesdra illic natus est. liquido ergo apparet illud conuenire propositae quaestioni, quod supra diximus.