Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Scriptum est, quia iusto nihil proderit iustitia eius, in qua die exerrauerit, et quia iniusto nihil oberit iniustitia sua, cum se conuerterit, et dominus [*]( 5 loh. 14, 16. 17 8 of. I Ioh. 2,1. 2 9 Rom. 8, 26 12 Ioh. 14, 6 13 cf. loh. 14, 24. 26 15 Rom. 12, 5 18 Qnaest. 97 22 Ezech. 33, 12 ) [*]( 1 seeundus.. (alt. s in raa.) N 4 de filio dei eadem legimus om. X 6 paraclytum NX 7 dixit se] dixisse PM paraclytum NX paracletum MC signauit P iohannis CFB 8 postalas G, (corr. mS) A 11 et curn-ostendit om. GA illum pr.] add. unitatem N spiritum] xfm M 12 deferre NFB ego sum P ergo M miasum se] misse P 13 spm sčm CNX 14 inpar] add. est GÃ est om. PGA IPS sCs CX 16 triam (u in ras.) P tria G, (eorr. trina) A potentia (erat. a) N 18 arriani P 19 tracta M, N (corr.), OA 20 unitatem om N (utde 11) 22 scriptum. N isto N )

393
in euangelio: qui non crediderit, inquit, iam iudicatus est, ut per hoc eum, qui crediderit, non iudicio subiectum ad sententiam excipiendam signaret, sed fidei merito landsdignum futurum.

Igitur cognitio dei hanc habet praerogatiuam, ut peccatorum consequatur remissa. credens enim dei esse filium Iesum dignus exsistat ab omnibus liberari peccatis. diu enim errore deuius, cum per diuersa ignorantiae fluctibus iactaretur, inluminatus ueritatis corusco stationem nanctus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus, cui congruit, ut post cognitionem temperet ab his, quae iam pridem in ignorantia positus agebat. quid enim prodest cognitio, si manet pristina, conuersatio? hinc enim quis uidetur cognouisse deum, si uitam mutet et conuersationem suam.

Cognitus enim deus timeri debet, quia iudicaturus praedicatur, ut et fideles iustitiae suae percipiant fructum et impii, id est increduli, perfidiae suae congruas poenas exsoluant. conuenit enim iustos in futuro gaudere, ubi regnabit Christus cum suis, ut qui in saeculo obprobrio sunt et iniuriis subiacent, in quo princeps est diabolus, in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles iudicati sunt a mundanis, iniustos autem, quia falso florere uidentur, per mendacium repugnantes ueritati in poena tribulari, ut qui per fucum gloriosi uisi sunt per uerum despecti et humiliati nimis appareant. tunc enim iusti credidisse se gaudent, cum perfidos uiderint cruciari, et nec paenitebit perfidos non credidisse, nisi [*]( 1 Ioh. 3, 18 15 cf. II Tim. 4, 1 ) [*]( 6 conseqaantnr O, (corr. m2 mg.) A 7 exsistit P ab om. M 9 corusco stationem] coruscationem MCNFB coruBcationo GA nanctusJ sancciiua C 11 in ignorantiam (m exp.) M ininignorantia C 12 pristine C 13 hic X 16 fidelis CFB 17 crudeli X 18 iustus P regnauit PMC 19 qui om. MCNX (Am2 add. sicut) obprobrii sunt P sunt obprobrio CNX 22 qui N 28 per fucum] perfectum fructam P (r alt. exp.) 24 dispecti CO humilitati (corr.) N 25 iusti enim GA se om. MX )

394
uiderint gloriam illorum et suam poenam, quos, quia crediderunt, stultos et contemptibiles arbitrati sunt.

Igitur ex eo quod profitetur quis Christianum se esse, id studere debet ne peccet. armare enim se debet contra uitia et — quia inpossibile est semper uincere — si uictus fuerit, dolere, ne iterum uincatur, quia qui se dolet uictum reparat se. qui ergo repugnat, habet unde excuset, si nictus fuerit. ostendit enim se uotum habuisse uincendi, sed minime praeualuisse. de hoc spes est quia potest reparare se, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inueniatur.