Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est unde Iohannes apostolus ait: ex hoc scimus quia deus in nobis manet, de spiritu suo, quem dedit nobis. igitur si spiritu dei manente in nobis deus manere dicitur in nobis, deus significatur esse spiritus dei..

Denique hic est signum credentium, quod sint filii dei, ut, cum hunc accipiunt, dei se filios audeant appellare. nisi enim signum deitatis habuerint, dei filii dici non poterunt; quia enim quis uerus dei filius non est, ut sit totus de toto, sicut et Christus, per adoptionem autem fiunt filii dei, ut accipientes spiritum Christi per ipsum filii dei dicantur, per id quod de deo est quem in se habent spiritum. in filiis enim, quamuis adoptatiui sint, patris tamen ex aliqua parte debet uideri substantia.

In mundo enim quia res inperfectae sunt, adoptati ab hominibus filii nullum pignus, sed solum nomen accipiunt; [*](6 cf. Ioh. 16, 13 9 cf. Matth. 3, 16 etc. 10 cf. Rom. 8, 9 Ioh. 15, 26 Ioh. 16, 15 11 I Ioh. 3, 24 15 cf. Rom. 8, 14. Eph. 4, 30 19 cf. Rom. 8, 23 etc. ) [*]( 1 sunt pr.] non sunt cogitationea nec enim tractat apud se quid faciat aut quid non faciat deliberans an expediat, quia omnia que in deo sunt P (corr.) 3 immotantur C 5 Bubstantiam (eorr.) C 6 est om. X 7 spu 800 NGA 8 sps ses MCX sanctus om. N 10 xfs M qui NFB prodit M cum codd. bibl. d e procedit cet. 11 hic X iohannis CNB 12 Buo om. X 13 nobis pr.] in nobis CNX sps M deus om. M deuB-nobis om. CNX 14 sptl P 16 audeat CN 17 potuerunt PN 21 spiritum] xpm N 22 adoptiui PNX (non F) 28 uideri (d s. l., ei uide in ras.) C 25, fili B nullam M. )

391
deus autem, quia perfectus est, plus facit, ut adoptatis spiritum suum det, per quem aliquam ueritatem adoptati ab eo uideantur habere, quia uocabula sine rebus inania sunt.

Apostolus noster hanc adsertionem nostram adiuuat dicens: o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius! quid.est ut, cum alibi dicat scrutabilia esse alta dei, id est secreta, hoc in loco deneget dicens inscrutabilia esse? sed in hoc loco de creatura dixit quia inscrutabilia sunt ei secreta uel iudicia dei; spiritui autem sancto, eo quod omnia dei nouerit, scrutabilia dixit esse cun* cta quae in deo sunt, ut, quod creaturae incognitum est, dei spiritum adserat non ignorare. dei ergo natura negari esse non potest, quae cognitum habet quod a creatura non potest conprehendi.