Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nihil tam contrarium Christiano, quam si arti matheseos adhibeat curam. haec enim inimica dinoscitur dei legi. si enim nascuntur qui mali sint et e contra qui boni sint, frustra lex data dicetur, et non solum hoc, sed et iniustus habebitur legis lator. qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique legem dedisse uidetur, ut haberet occasionem, qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret. ut quid enim prohibet, quod scit auerti non posse? aut quemammodum damnat hominem qui non fecit, quod facere non potuit?

Si autem iustus uidetur, ut est — quia istud de deo sentire nefarium est —, recte et salutari ratione legem dedit, scius posse hominem continere se ab id quod prohibet lex. igitur quia iuste legem dedit, non est utique inicus, cum uindicat.

Itaque si legi dei fides commodanda est, quia iuste probatur data, ars matheseos euitanda et fugienda est. hanc enim astutia et subtilitas inuenit diaboli. quia enim aperte repugnare non audet auctori, tergiuersatione id agit, ut et deo iniuriam [*](3 cf. I Tiin. 1, 17 ) [*](2 confixerant CNX coufigiunt GA 3 amen post 6aeculorum add. PCB 5 sic M arthi C, N (corr.) arthe X mathesios X 6 iniqua M denoscitar N (corr.), FB 7 noecautnr C, (corr.) N male FB sint pr.l sunt P sint alt.] sunt PGA lex] add. a deo P 8 dicitur NX et alt. om. G habebitur] add. sanctus moyses et per mojs deus P 10 matare N (corr.), X 11 legem non (non ercu.) N 12 homines X 13 quem admodum PCX 15 uidetur] add. sanctus legis lator P 16 sentiret C 17 scius om. (lacuna) P id] eo P it M (ad ab id quod cf. cum id quod p. 179, 10) 20 lege C commendanda G, (earr.) A 21 matheos M mathesseos NFB uitanda P euidanda (corr. mJS) CNFB eoitiauda (corr.) G 22 astutiam N (exp. m mS), G.A. subtilitatem GA diabolus G.A. qui C repugnasse X 24 id] ad X et ut GA )

319
faciat et hominem legi inimicam ©onstitueDS morte multet secunda.

Qui ergo dei auctoritati cedit et factum eius retractari nefarium ducit, legi ab illo datae obtemperat die noctuque studiis eius insistens, nec aliquid aduersum respicit non dubitans quia potens est homo praecepta eius seruare. nam bi, qui peccare gestiunt, occasiones quaerunt quo modo peccata sua a se faciant aliena, ut, dum naturae quasi inputanda peccata sunt, inmunis esse uideatur a poena peccator. hoc propositum horum est, qui desperatione promissae uitae praesenti desiderant frui uoluptate.

At hi, qui freti fiducia fidei spem futurorum expectant, hoc implere contendunt, quod in primordio renascibilitatis polliciti sunt, ut abrenuntiarent pompis et uoluptatibus satanae. quanta ergo subtilitate usus est satanas, ut promtiorem hominem faceret ad peccandum, per quod inuidiae suae expleret nequitiam! dum enim audit sic se natum esse, ut peccet, et deum non ignorat esse iustissimum, credit se inpune peccare, quia, qui iustus iudex est, non damnat eum, qui imperante natura peccauit, nec quidem eius peccatum dicendum est, quod alius egit per illum, si deceptus est homo; peccatis enim pressus factus est morti obnoxius. igitur tollit omne hominis bonum, qui tollit et malum. si enim peccator non habet poenam, nec iustus coronam; et quid laudantur boni et reprehenduntur mali? si enim huius naturae est ut peccare non possit, quid laudas in illo, quod non est eius? et ut quid condemnas [*](1 cf. Apoc. 21, 8 etc. 4 cf. Ios. 1, 8. Ps. 1, 2 14 cf. formula baptismi 19 cf. II Tim. 4, 8 24 cf. II Tim. 4, 8 etc. ) [*]( 2 fecunda X 4 nefariam M obtemperat (e alt. m2 in ras.) N 6 reseroare G, (corr.) A 7 hii CNFB 8 inputandam G, (corr.) d 18 im M 14 adrennntiarent (corr. et renantiarent) C 18 non om. M 20 est om. C 21 ai Engelbrecht sic codd. 22 praeaaum GB def. F a morti vsque ad permaneret (p. 321, 9), cuius loco codicis Monac. ltú. 14537 (E) lectiones substituo obnezus M homini P 24 et pr.] ut add. P reprehentur M 26 laudes C eius est P )

320
in peccatore delictum, cum scias non eius esse, quod peccat, nisi quia iniustus erit, qui bonum laudat et malum accusat?

Sed forte dicatur e contra: \'bonam naturam in homine laudo et malam condemno, quia et uinum bonum laudatur, cum per naturam bonum sit, et malum recusatur, cum adaeque natura hoc praestet). si ita esset, nihil erat reprehensionis in causa, ut sic laudaretur iustus, ne corona dignus iudicaretur, neque ita accusaretur iniustus, ut poena dignus diceretur. porro autem et in praesenti et in futuro iustos remunerari scimus et legimus et iniustos poenis subditos concremari, quod iniustum utique uideretur, si iste, qui naturae suae rem gesserat, igne ultore poenas pateretur aut alius adaeque naturae suae rem exsequens praemiis adficeretur.

Si autem laudandus est bonus, quia quod naturae suae erat fecit, laudari debet et malus, quia et ipse similiter quod naturae suae erat gessit, ut unus quisque permanens in eo, quod factus est, laudetur, quia, si in quo factus est manens uituperabilis habetur, auctorem tangit uituperatio, qui talem nasci fecit, qui displiceret.

Quodsi iure remunerandus est iustus et condemnandus iniustus, iam non naturae respondetur, sed uoluntati, quia natura libera est, uoluntas autem in causa est, quae sensibus accessus patitur et recessus, ut iniustus uidens coronari iustum, se autem damnari, sibi inputet, qui contra legem sensibus credens malum fecit, cum potuit facere bonum. numquid potest [*](10 cf. Matth. 25, 34. 41. 46 etc. ) [*](def.F) [*]( 2 laudant C 3 e] et MC 6 ita] ista (corr.) N reprehensibilis P 7 ut] aut M - ne] nec U, (corr.) B, ut Nm2 in ras. o poene X 9 in pr.] im M iustus CX 10 inipstus CN (corr.), EB 11 iniustum] add. esse GA 12 aut] et P 15 Scit C laudare CX quia] qui C ipsi C, N (corr. m2), EB simiter M 16 erat] eat N 17 quia] qua (corr.) N in quo] iniquo GA 18 tangit] augent P 19 facit GA 20 iuri X iustus om. P condemnandus e (e eras.) C 21 uolunti GA 23 uidens om. N 24 sed C autem damnari] non dicit (m2 in ras.) damnari (m2 corr. damna uero) N )

321
accusari sol, quia urit, aut aqua, quia infrigidat? aut numquid remuneranda est aqua, quia siti adfectos homines recreat, uel praemiis adficietur sol, quia reficit homines calore suo post frigorem? quod enim naturae suae est faciunt, unde nec condemnantur nec laudantur; aliud enim facere nesciunt.

Sed quoniam non ita est, ut aestimant stellarum speculatores, ratio actuum probat. nemo enim inueniri potest, qui bene faciat semper aut male. tunc enim uideretur sic natus, ut bene ageret, si inreprehensibilis permaneret; et ita digne aestimaretur, ut esset malus, si in eo duraret ut male faceret semper. at cum et illum, quem bonum putas natum, aliquotiens uideas male agere et hunc, quem malum natum dicis, non numquam cernas facere bonum, quo modo hoc uerum probas, ut malus malus sit et bonus bonus, nisi quia hoc magis certissimum est, quia, ubi animum quis dederit, in eo proficit? nam et causae sunt, quae generant peccata, ut aut inuideat aut litiget aut inimicus existat.

Illa autem, quae a lege prohibentur, non palam neque manifeste, sed occulte admittunt. quare, nisi quia reuerentur legem ? sin uero, ita ut adserunt, ad hoc nati essent ut male facerent, non quaererent latibula neque aliquam legi reuerentiam exhiberent, sed passim ea facerent, quae cogeret natura. sed cum uideas procurari peccatis et excogitari ubi possint latenter admitti — et loca enim et personas et tempora eligunt, ut mali propositi impleant uoluntatem —, simili modo etiam boni iudicio quodam bona opera sua decernunt, ut pro [*]( JtĮ.F ) [*]( 1 quia pr.] aut quia X aut pr. om. X qui C 2 adfectus C 3 praemiis) prae X adficeretur (corr. adfieiretur) M refecit X 4 nec] nec non P 6 (a)estiment X 7 actum CNX inuenire M, (corr.) C 9 et] hinc rursus F incipit 10 ut male faceret om. (add. a. I., sed post eatimaretur) M 11 ad C quem] cum C, N (corr.), X 16 inuideat aut] inuidia ita ut CNX (carr. A) 21 quaererent] hoc uerbum quatermonum ordine in archetypo perturbato sequuntur in X verba inmutari negatur etc. (p. 346, 3) et quae hoc loco omittuntur postea inter uerba quem et rationis (p. 357,17) leguntur legi om. P 22 facerentJ non quaererent latibula neque aliquam legi reuerentiam exhiberent sed paasiin ea facerent denuo add. P 23 possent X 24 et pr. in ras. C ) [*]( L. P*. Attt. QIWIIt. tat. ) [*]( 21 )

322
tempore et causa alicuius bonum suum distribuant, quod utique non iam naturae inputandum est, sed, quae in natura est, uoluntati. si autem naturale esset, cessaret iudicium.

Nam si rem plenius discutiamus, qui nunc iusti sunt, iniustos illos prius fuisse ostendemus, data autem opera inmutati sunt. ipse etenim Abraham per fidem iustus factus legiturante ergo non fuit, quippe cum patre suo duce idola coluisse intellegatur - et Zacheus utique, cui post uulgarem uitam testimonium perhibet dominus, et uas electionis, qui istud etiam fatetur dicens: eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri. quia cedit uoluntas pro natura — ex uoluntate enim quis iudicatur, non ex natura —, sine dubio et omnes martyres et iustificati sunt boni, quia non fideles nati, sed renati sunt. et quantos scimus turpis uitae fuisse et prodigos cultores luxoriae, qui nunc continentes et sancti sunt! accedente enim timore dei uincuntur uitia, quae prius dominabantur.