Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quare autem cruci figi se permiserit cognatis, mysterium reseruandum est. mortem autem hanc in tantum commendauit, ut clarificari se per eam testatus sit. nam et ait: potestatem habeo ponendi animam meam et: potestatem [*](11 cf. Ioh. 20, 80. 31 25 cf. Ioh. 13, 81 26 Ioh. 10, 18 ) [*]( 1 quis se P S dei] omni P 4 praedicationis MX uirtutum M 5 quid (d eras.) M 6 parati erant uideotes uirtutera contradicere om. X 7 auderent (corr. andirent) C 10 noatram P denegari P 11 scripturas om. (add. m2) C est otn. N quod] ut C 12 est om. (add. m2) C 14 renoluant M eum se (se erae.) N 17 quia-poterit in ra*. M 20 eam MNX 21 aut utrumque enim accipitur om. M 28 craci figi se] cruci affigi se P crucifigiBse F, (ss eras.) B. )

313
habeo iterum sumendi eam. non ergo coactus est mori, qui potestatem habuit et mori et resurgere. hanc qui abnuit, non poterit dicere uiolenter illi mortem inlatam. si enim istam negat, nec mortuum illum poterit adseuerare, quia haec illic continentur, ubi morti traditus legitur. nemo enim ex superioribus postrema aut ex postremis superiora condemnat, quia contrarium non est quod unius corporis est.

De mortuis autem quod resurgant, dolo dicunt stultum credere. uident enim exempla quibus credibile iudicetur. omnia enim semina usibus necessaria, nisi dissoluta fuerint, renasci rursus non poterunt. si haec in mundo hominum causa decreuit, cur illorum ipsorum corporibus si haec praestaturus credatur, stultum putant, nisi quia ipsi stulti sunt, qui plus deo non dant, quam potest mundus? uirtutum tamen gestarum nunc usque apparet umbra. quia enim tempus non est faciendarum uirtutum — initio enim fieri oportuit, ut semen fidei per hanc crementum faceret —, tamen etiam modo demonia nominata cruce Christi terrentur et, si inpensius fiat, fugantur et di paganorum formidine et metu nominatae crucis responsa dare non possunt.

Si obprobrium est mors Christi, quare terrori est? res enim, quae ex crimine uenit, non timeri debet, sed contemni. quis enim timeat hominem pro crimine suo occisum? ac si innocens fuerit, timeri tamen non potest, sed doleri. itaque nisi sentirent demonia uel di paganorum sacramentum esse [*]( 10 cf. Ioh. 12, 24 ) [*]( 1 iterum-mori om. (add. mg.) M 2 qui pr.) quia M haec P qui alt. om. C abnuet P apnnit M 3 illi mortem uiolenter P inlatam (corr.) N ista P 5 continentor M contenentur C, N (corr.), FB morte FB superioris N 10 deaoluta CNFB disoluta G, (corr.) A 11 potuerunt G, (corr.) A 13 qui pInsl quibus CNX 14 uirtutum om. M tamen-uirtutum (16) om. (add. mg.) M 17 tamen] tunc C 18 si inpensius] sumpensius C suspeneius NX 19 di scripsi dii P de eel. meto M (corr..), CN moetu FB 21 mora Christi est GA terroris P terrore M 22 enim] ea M timere M, (corr.) N 24 tamen] tunc C 25 di scripsi dii P de cet. paganarum M sacramento GA )

314
crucem Christi, nominata ea non terrerentur et, ut proprius dicam, nisi rei essent, non timerent. hi enim omnes, qui ex parte diaboli sunt, consenserunt in mortem Christi. unde cuncta demonia siue di gentium nominata cruce Christi terrore concutiuntur. omnis enim qui in alicuius innocentis morte reus est, cum nomen eius fuerit memoratum, timor adprehendit cor eius. recordatione enim habita delicti reum ae uidet: quanto magis demonia uel di gentium, qui rei sunt necis domini et saluatoris mundi!

Sed pagani antiquitatis causa uerum se tenere contendunt, quia \'quod anterius est\', inquiunt, \'falsum esse non potest\', quasi antiquitas aut uetus consuetudo praeiudicet ueritati. possent enim homicidae aut molles aut adulteri uel -ceteri criminosi per hoc inlicita sua defendere, quia antiqua sunt et ab ipso mundi initio coepta, cum hinc magis intellegere deberent errorem suum, quia quod reprehensibile et turpe eat male coeptum probatur, quod autem honestum et sanctum est digne colitur; nec posse turpe et reprehensibile ante sanctum esse et inreprehensibile.

Et ad postremum paganorum traditio ab homine inuenta negari non potest; quia autem nostra lex a deo data est, euidens res est. in monte enim apparuit maiestas dei ad dandam legem hominibus et, ut huic fides possit haberi, praemisit signa multa et prodigia facta in Aegypto, quod hodieque libri testantur a Ptolomeo reconditi in bybliotecam Alexandriae. [*](8 of. Ioh. 4, 42 22 cf. Ez. 19,16 seqq. 28 cf. Ez. 7, 10 etc. 24 cf. Tert. Apol. 18 ) [*](1 terrentur PO 2 hic P hii CNX omnem NFB 4 dii PNX di (corr. dii) C cruci Å (corr.), B zpi. C 6 in om. N 7 dilecti M, (corr.) C aidit (corr.) 0 quantum M 8 dii PNX di (corr. dii) C rei] lei N 10 contendtuit ae tenere P 19 ueritatem (em m3 m rat.) N 14 inlicite C quia] qui CNF que G Clae (corr.) A 16 erroram (corr.) M 20 ab (b mS m ras.) N 21 quia] qui CFB quod (od mS WI rcu.) N euidens (e pr. tn2 ita ras.) N 22 enim om. OA dni (corr. m £ ) N 28 ponet OA praemit (corr. m2) N promisit X 24 hodieqaae N (corr. m2), X 25 a Ptolomeo] apoitolo meo C a ptholomeo NX bibliothecam PCNX alercondrie M alezandrinae CNX )

315
sic ergo legem dignatus est dare, ut nemo ambigeret deum esse qui tradidit. palam enim et manifeste uisa est omnibus maiestas dei in tanto fulgore et terrore, ut et praeter eum nemo alius deus crederetur et, quod iubebat, omni obseruatione dignum haberetur.

Et ut omnia deificae rationi conueniant, inspiciatur tradita lex, si quid in ea iniustum, si quid inhonestum, si quid ridiculosum. sic oportuit deum innotescere, non ut in angule per inposturam appareret, qui claudi non potest, neque in speleo, ubi aliud est quam cernitur operante inlecebrosa fallacia, neque ea seruanda traderet, quae, propter quod inhonesta essent, in tenebris gererentur.

Cum enim unius dei notitia oblitterata esset in mundo consuetudine delinquendi, quia mendacium uelamen praestiterat ueritati, clemens et misericors deus nolens opus suum perditioni obnoxium fieri uisitare dignatus est genus humanum, non sic apparens sicut hi, qui falso di appellari uoluerunt, sed, sicut est ueritas dei, ita se manifestauit, ut errorem adimeret, qui falsorum deorum praedicatione mundi sensum corruperat. denique supra sescenta milia hominum egressa de Aegypto uidentes et cognoscentes dominum hunc esse supra omne ex apparentia ineffailis gloriae proximare ad eum timuerunt, sed longe curuato genu adorauerunt postea [*]( 2 cf. Ez. 19, 18-18. 20, 18 8 cf. Act. 28, 26 16 cf. Hier. aalpe. Act. 15, 14 18 cf. Rom. 3, 7 etc. 20 cf. Bz. 12, 87. Nam. 11, 21 22 cf. Ex. 20, 18 ) [*]( 1 si N 2 tradidit edd. tradit codd. manifesta C 4 omnino GA 6 ratione (corr.) N conneniat (corr. m2) N 7 in ea iniustum] in cain instom C, (corr. m2 in cain iniustum) N, X 9 appararet C 10 spelio M epeleo (?) (corr. speculo) N qua C, N (corr.), X 12 generentur ex 14 -titerat ueritati clemens et mi- om. (add. WIg.) M 15 u«ritati M 16 dignatus eat genua hamanum non.. (add. mg.) M 17 hii CNX dii PCNX appellare N (corf.), X noluerant X 19 qui] quia C corriperat C, N (corr. mJS) 22 omnea om. C (lacuna eat: itaque in archetypo uerbtm non poterat legi) apparantia NX 28 coruato M curuatn N (eorr.), F curuati* B )

316
prosequentibus aliis signis, quam quae fecerat in Aegypto in omnibus mirabilibus, manifestatus est unus esse deus.

Haec omnibus prope innotuerunt linguis, haec uicinis gentibus terrori fuerunt. quid tale in diis gentium? cui genti, cui populo gloriam suam ostenderunt? quae signa aut uirtutes ad diuinitatis suae testimonium fecerunt? ubi aut quando locuti probantur?.

Sed inrationabilis uulgus aut apparentes umbras aut demonia aut simulacra mortuorum ut deos colere coeperunt; quae res in consuetudinem uetustatis deducta arbitratur rationis sibi ueritatem posse defendi, cum ueritatis ratio non ex consuetudine neque ex uetustate, sed ex deo sit, qui non uetustate deus probatur, sed aeternitate. quam ob rem fides non coepta res, sed sine initio est. in deum enim credere nostrum incipere est; nam quod creditur, aeternum est. quo modo ergo anteriores se putant pagani, cum quando quod colunt post deum est? numquid non opus post opificem est? pagani colunt opera, nos opificem; illi creaturam, nos creatorem. certe deus fecit mundum: age, facto notitiam suam non ostendit? aut fecit hominem et noluit se ab eo coli, quem fecit? sed absurdum est.

Factus ergo homo coepit uenerari suum conditorem, quia et dignum est et causa hoc exigit. quod cum per desidiam hominum obsoleuisset, reparauit istud deus in Abraham, ut cognitio dei, quae fuerat in Adam, inciperet rursus in Abraham, ut ab eo geniti sub hac cognitione educarentur et per traducem non deficeret neque deesset, qui coleret deum, aduocatis etiam exterae gentis hominibus ad istam dei cognitionem. [*]( 1 cf. Ex. 3, 20 ) [*]( 2 noirabilibus—deus Om. P 3 haec alt.) hae N 4 cui populo cui genti P 9 ut] aut G, (corr.) A 11 ibi mauult Engelbrecht oratio X 12 neque] quae CNX qui] quia GA 14 coepta] accepta X 16 cum (eras) N; cum quando = quando quidem, c/. Study of Ambst.p. 77 19 age (eras.) N 20 au t] autsi G Â se om. M 23 elegit CX 24obaol.uissetCobsoluis9et.ZVX in om. N 26 genti M genitis N sub (eras.) N hac] hae CNFB eius GA cognitiones Nm2 27 aduocatus X 28 eiterre gentis N exterrae gentes X )

317
qui ergo cognoscit, sub initio est; qui autem cognoscitur, super initium est. qua igitur ratione pagani legem suam ante dicunt fuisse quam nostram? si mundus ante deum est — quod absit! —, sic potest et paganitas anteponi Christianitati.

Nemo miretur de nomine Christianitatis. est enim colere unum deum in mysterio trinitatis, quia, si nomen Christi putatur ei crisma, nominis tamen ratio ante creaturam est. apud maiores enim nostros, qui in reges ungebantur, christi uocabantur habentes imaginem uenturi Christi, qui natus de deo patre in regem non inmerito Christus appellatur, quia, quod istis crisma, illi dedit natiuitas. quem, quamdiu ignorant pagani, reprobant, cum autem cognouerint, diligentius excolunt gaudentes quia de malo transierunt ad bonum. qui enim in re tam friuola et inepta pertinaces fuerunt, quam fortiores et uehementiores erunt cognita ueritate! qualis ergo Christus noster est, qui cum nescitur oditur, cum cognoscitur amatur! nam omnis malus, cum nescitur, amatur, cognitus oditur. quanti retro oderunt Christum, qui nunc amant quique dolent odisse se, quod nescierant! inprudentis enim est odisse quem nescias, quia probandum est an odio digna res sit. denique qui hodie aduersantur, crastino defendent paenitentiam agentes tarde se cognouisse quod uerum est. quodsi odio digna res esset aut aliquid haberet fallaciae, cottidie ex Christianis fierent pagani. porro autem, quoniam haec est ueritas, cottidie omni hora [*]( 8 cf. I Reg. 16, 6 etc. 15 sqq. cf. Tert. Apol. 1 ) [*]( 2 quia N (corr.), X rati.oni C natione X ratione (ra in ras.) A 4 xpianitate(m) X õ de nomine om. P 6 in om, P ministerio PC 7 est om. P 8 christi nocabantnr om. P 9 natna] add. est C patre (pa in ras.) C 10 iste (corr. isti) M 12 excolent P 13 transiaerant (corr.) N in om. CNX re tam] rectam C tam N frinola (corr. friuoli) N 14 inepta (corr. inepti) N tam ante pertin. add. P fortiorem C, N (corr. m2), FB 15 Doster] nonc OA 16 hoditur cum cognoscitur amatur om. (add, mg.) M nam.. C omnes O, (corr.) A 17 cum] quamdiu P 19 nescierunt C inprndentes M est enim P, cf. Study of Ambst. p. 73 nescias (corr. m2 nesciat) N 23 et fallatiae C cotidie (e in ras.) N fierint paganani M 24 quoniam om. G A at quotidie P )

318
sine intermissione deserentes Iouem, inter quos sofistae et nobiles muadi, qui eum deum cosfinxerant, confugiunt ad Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.