Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Aliter se de morte Epafrediti, si prouenisset, contristandum significauit apostolus et aliter prohibet contristandum. nam hic propter solacium adiutorii eius, quo utebatur in euangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit; nos autem sic contristari prohibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus desperantes de resurrectione. aliud est igitur solacium requirere quasi absentis et aliud dolere interitum iam non futuri. hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio.