Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uerba saluatoris retractare infidelis est, sed te uideo non de uerbis saluatoris dubitare, sed sensum requirere, quare, cum in Hierosolymis post passionem suam uisus sit, dixit se in Galilea ab his uideri. cum in Hierosolyma uisus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum, in Galilea uero ab omnibus simul, ergo qui in Hierusalem uisuri illum erant per partes, in Galilea illis constituit, ut simul omnibus appareret et ad ordinandam disciplinam daret praecepta. [*]( 6 II Cor. 2, 10 8 cf. Matth. 17, 23 etc. 9 Matth. 26, 32 11 cf. Matth. 28, 7 12 cf. Matth. 28, 9. Luc. 24, 15. 34. 36 etc. 20 cf. Ioh. 20, 1 sqq. ) [*]( 3 est enim alter. ipse enim alter] (m1 in ras. Non est enim alter) sed alius K qua1 quia D 4 ipse om. K idem uero K idem om. a 5 enim] add. hoc a quidam] add. hoc K 6 sequimur K 7 personam Da 12 cum] add. tamen a 13 uisus om. a 15 dubitari D 16 galileam D Galilaeam (?) a 17 cum om. Ka iherosolimam D 18 galileam DK omnibus, Simul DK 20 Galilaeam a )

476