Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non ualde illud discrepat a superiore quaestione. unum enim uerbum diuersas habet significationes, sicut supra memoraui. obtrectatores enim Dauid, cum exitiis eius fauerent, gratulabantur malis eius. dum enim ille pressuras et angustias pateretur a Saul et a filio suo Abessalon, illi recte et bene fieri dicebant. tale est si aliquis dicat de eo, qui iniurias patitur: \'bene illi hoc est, gaudere in malis\', hoc est dicere: \'recte illi fit; sic enim meretur\'. simili modo et saluator laetus in bonis operibus meritum hominis pronuntiat dicens: euge, bone serue et fidelis. exultat enim, quia seruus digniorem se fecit, dicens: \'bene\', hoc est: \'recte egisti, uti maius meritum conlocares\'. unum igitur uerbum duabus contrariis causis aptatur. nam [*]( 1 II Cor. 5, 15 9 Ps. 69, 4 11. 23 Matth. 25, 21. 23 16 Quaest. 72 ) [*]( 1 et om. a 5 proficit K officit Ka 9 ut om. (add. a. I) D 11 inquit euge K 12 Dauid] dauid quod D probro et om. Ka 15 istud Ka 16 aicut supra memoraui om. K 17 eicessibus K 19 a alt. om. Ka Absalon Ka 22 laetus] hoc loco in ras. K 23 serue bone Ka 24 quia (a in ras.) D facit K 25 bene] aerae (add. euge s. I.) K uti] utinam Ka maius] ibi K 26 causis causis (alt. eras.) D ) [*]( 30* )

468
solemus de aliquo dicere: \'adiudicatus est, sed quo modo dicatur, causa aut subsequens aut praedicta declarat; aliquando enim ad bonum dicitur, aliquando ad malum, sicut et concupiscentia aliquando ad bonum, aliquando ad malum aptatur.