Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uerba quidem diuersa sunt, sed unus est sensus, quo modo iterum uerba eadem diuersum habent sensum, ut puta: quod non est ex fide, peccatum est et: lex, ait, non est ex fide, nec tamen peccatum est. hos ergo, quos (multos) dixit saluator, ipsos apostolus \'omnes\' significauit. multi enim sunt. quia maxima pars ex omni populo et gente creditura est saluatori. istos apostolus credentes (omnes) nuncupauit; sic enim [*]( 3 Ioh. 9. 24 5 Ioh. 9, 32. 38 8 Ioh. 10, 21 10 Ioh. 10, 8 15 II Cor. 5, 14. 15 17 Matth. 20, 28 21 Rom. 14, 23 22 Gal. 3. 12 ) [*]( 2 euocantea D 5 fuit om. a quod aperuerit a 11 ac] et Ka 12 in om. Ka 13 oboedisse Ka malos (os in ras.) D pseudo prophetis DK 15 ait] dicit K 18 suam] add. dare D 20 sant diuersa K 21 quod] omne quod Ka 22 et—peccatum eat om. D 23 aaluator dixit K 24 significat K 25 credita a )

467
inter cetera ait: et pro omnibus mortuus est, his utique,. qui crediderunt et credituri sunt. est etiam et pro ipsis mortuus,. qui credere nolunt, sed dum illi beneficium non recipiunt, nolunt pro se mortuum esse Christum, ac per hoc non uidetur mortuus pro his, quibus nihil profuit, sed magis obfuit. pro his autem rite mortuus dicitur, quibus adquisita uictoria est, qui intellegentes mysterium deo gratias referunt per Christum dominum nostrum.