Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Est etiam illud, quia in saluatore omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi, omnia enim sacramenta paterna ipsi sunt cognita et omnem creaturam ipse metitur; et nec pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio et nemo scit quae sunt in deo nisi spiritus dei, qui est et Christi. quo modo ergo diem et horam nescire dicendus est futuri iudicii, cuius spiritus quae in deo sunt nouit, de quo dixit quia de eius accepit? si ergo qui de eius accepit nouit quae futura sunt, quo modo nescit Christus, qui nobis misit spiritum sanctum? et potest fieri ut iudex nesciat [*]( 7 Col. 2, 18. 19 17 cf. Col. 2, 3 20 Ioh. 5, 22 21 I Cor. 2, 11 22 cf. Marc. 13, 82 23 cf. I Cor. 2, 11 24 cf. Ioh. 16, 15 ) [*](3 ipso] Chriato Ka habitat K diuinitatis om. a 5 sed] et Ku 7 inducat K obducat a humiliatione scripsi humiliationem DKa 8 in om. Ka auperstitionem a super institutione K uidet] in ras. non nidet K se om. K 11 incrementum a itaque (taque in ras.) D 14 oberunt D conferunt nihil (corr.) D 18 absconditi om. K 22 diem] et diem a 23 fut. iud. nesc. dic. est a 24 de quo] quem Eo, eius (corr. suo) K utroque loco 25 nescit] non sciet Ka 26 nobis om. a )

462
diem futuri iudicii, quippe cum omnia signa dederit quando speretur? forte etiam hos dicatur uere nescire, quibus dicet: amen dico uobis, quod nescio uos. nec uirgines stultas et inprouidas dicetur nescire, quia dixit etiam — ipsis dicentibus: domine, domine, aperi nobis —: amen dico nobis, quod nescio uos. causa ergo est ut dicat se nescire quod scit. denique sic ait: uigilate itaque, quia nescitis qua hora dominus uester uenturus est. ut ergo sollicitos nos et uigilantes faceret, interrogatus nescire se dixit diem et horam futuri iudicii, sed ut nobis prodesset, negauit se scire quod scit. ignorantibus ergo nobis quid prodest nobis — scire enim uolumus quod, si scierimus, oberit nobis —, Christus [autem],. prouisor salutis nostrae, ne audiremus quod contra nos esset. dixit se nescire. numquid, si alicui in dolore posito gladium poscenti, ut se perimat, qui habet respondeat se non habere, mendacii arguendus erit negans, quod, si non neget, sciat contrarium ?