Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dictum hoc duplicem continet -sensum. in Christo enim omnes thesauros sapientiae et scientiae sic dicit absconditos. ut qui habet Christum pro omni sapientia et scientia illi cedat, ut scire Christum totum sit scire et omnem sapientiam conprehendisse, sicut dicit ad Colosense: nemo uos [*]( 1 Gal. 3, 12 4 cf. Gal. 3, 8 etc. 6 cf. Rom. 4, 11. 13 9 cf. Eph. 2, 1$ cf. Gal: 3, 11 14 Matth. 5, 20 16. 21 cf. Col. 2, 8 17 cf. Marc. 13, 32 25 Col. 2, 8. 9. ) [*]( 1 est enim] enim est (est in ras.) K ex om. K 3 uiuit a 6 nosse] nos (add, credere a. I.) K 7 et spiritus sancti om. Ka 8 regna- nos a 9 legis precepta a praeceptoram om. K . 12 bonis] his bonis a deo] deum D apud deum a 15 intrabitis DK 16 thesauri om. D 23 pro onani eapientia] pro (in raa. ximet illi sapientia); 2T - illi om. K illam D 24 cedat K (exp.), a credat D sciat D sit] sic D 25 dicitar K )

461
circumueniat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia\'in ipso inhabitat omnia plenitudo diuinitatis corporaliter; hoc est nihil indigere ad salutem eum, qui credit in Christum, sed illi hoc abundare, quia plenitudo diuinitatis in fide eius est. et iterum in eadem epistula inter cetera ait: nemo uos seducat in humiliatione cordis et in superstitione angelorum, quae uidet extollens se, frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput, ex quo omne corpus subministratum et productum crescit in crementum dei. si itaque credentes in Christum caput totius principatus et potestatis uenerantur, nullius indigent, sed totum, quod ad salutem opus est, habent, nihil illis oberit inferiora, quae ad salutem nihil conferunt, nescire, quando id quod necessarium est norunt. huius modi ergo totum scire dicendi sunt, qui hoc sciunt, quod illis proficiat ad salutem.