Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Saluator deus et homo est, ac per hoc duas uices egit semper, ut, quod hominis affectus habebat, ploraret, sed, quia et deus erat, hunc quem fleuit resuscitauit. a minimis ergo semper ad maiora uenitur, ut, quia homo cernebatur, hoc se probaret esse, quod uidebatur; deum autem se operibus asserebat.