Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hoc saluator ad confusionem illorum fecit, qui creaturam accusant. quando enim non aliter uitium - accidens- corpori emendauit quam conditor fecit, auctorem operis huius commendauit. per id enim emendauit, quo erat conditum. omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. si enim saluator per haec se deum testatur, quia damna et uitia corporis. emendauit, quanto magis deus est, qui ipsius corporis inuentor est!