Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui dominus discipulos appellauit, quasi eius filios, qui timendus sit. quamuis enim tonitrua collisione nubium fiant, uoluntate tamen dei fiunt et sunt terribilia.