Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Soluit sane sabbatum saluator, sed sine praeiudicio dati sabbati. dum enim sabbati iam tempus cessaret, Iudaei autem sabbatum adhuc manere assererent, saluator sabbatis operans et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens secundum sensum Iudaeorum sabbatum soluebat. nam iuxta ueri fidem quo modo tale est si dicatur quod iam cessauerat, quale est si dicatur de aliquo, qui expraefectus dicendus est et iniuriam passus sit, quia praefectura iniuriam passa est, non ergo sabbatum solutum est, sed homines, qui inprudenter sabbati [*]( 4 Ez. 20, 12. Deut. 5, 16 19 Ioh. 5, 18 22 cf loh. 5, 10 etc. Matth. 12, 2 etc. 23 cf. Matth. 9, 6 etc. ) [*]( 4 se ex D lex a 11 ab ipso est et] est ab ipso a 12 jpaam] ipsum a 17 quando—est mn. a 19 et reliqua] sed et patrem anum dicebat deum a 25 quo modo om. a 27 sit] fuerit a 28 impudenter a )

437
auctoritatem uindicabant, delusi sunt, cum iam sabbato successisset noua lex.