Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Baptismum Iohannis coeptum non cessauit, sed additum est ei quod deerat. Iohannes enim tantum baptizauit, non spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de saluatore: ego quidem baptizo uos in aqua in paenitentiam, ipse autem uos baptizabit in spiritu sancto. hoc est quod dicit: *per me remissio peccatorum, non tamen datur spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim saluatori reseruatum est, utpote domino, ut filii dei non fierent, nisi accepto a filio dei spiritu sancto\'. effectus ergo baptismi Iohannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine saluatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, trinitatis est donum, quod dignatio saluatoris ostendit dans formam trium nominum, quae a primordio sub unius dei nomine uel persona unum opus et indifferens operata sunt. interpretatio ergo accessit ad baptismum Iohannis cum significatione latentis dudum mysterii; accessit et amplius donum, ut baptizati accepto spiritu sancto sint filii dei. amplificatum ergo est, non euacuatum.

XVIIII. QVARE \'LEX ET PROPHETAE USQVE AD IOHANNEM\' RECTE CESSASSE DICUNTUR? QVIA IAM DE QVO PROPHETABANT ADUENIT. QVARE \'LEX USQVE AD IOHANNEM,\' CUM APOSTOLUS DICAT LEGI NOS SUBIECTOS ESSE DEBERE? QUAE AUTEM\', INQVIT, \'SUNT, A DEO ORDINATAE SUNT.\'

Legis quidem unum nomen est, sed tripertitam habet intellegentiam. prima enim pars legis de deo est; si enim lex a [*]( 1. 22 Matth. 11, 13. Luc. 16, 16 8 Matth. 8; 11 16 cf. Matth. 28, 19 26 Rom. 13, 1 ) [*]( 7 de saluatore dicit a 8 quidem om. a poenitentia DK 22 lohannemj add. et post a 25 eubditos debere esse a 26 inquiunt D 27 ordinata Ka 29 sic a-) [*]( 28* )

436
lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias, inter errores ergo positi acceperunt ut eligant uerum, id est reprobato diabolo eligant deum. secunda autem legis pars haec est. quae sex praeceptis continetur, quae sic incipit: honora patrem et matrem. tertia uero in neomeniis et in sabbato est et in escis discernendis ac eligendis et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. hanc itaque legem dicit usque ad Iohannem, non ultra seruandam. sic enim data est, ut completo tempore cessaret. nec enim fuit ab initio, sed ei causa data ad tempus est, ut adueniente saluatore cessaret lex. ergo de deo manet tam lex praeceptorum quam natura eius, quae sine dubio ab ipso est et aboleri non potest. per ipsam enim proficitur ad promissum praemium. timor enim sollicitudinem parit.

XX.

XX = LXVIIII

XXI.

XXI = LX

XXII. SABBATUM CERTE LEX EST UEL PARS LEGIS: QVO MODO ERGO NON EUACUATA LEX EST, QVANDO SABBATUM SOLUTUM EST DICENTE EUANGELISTA: \'QVIA NON SOLUM SOLUEBAT SABBATUM\' ET RELIQVA?

Soluit sane sabbatum saluator, sed sine praeiudicio dati sabbati. dum enim sabbati iam tempus cessaret, Iudaei autem sabbatum adhuc manere assererent, saluator sabbatis operans et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens secundum sensum Iudaeorum sabbatum soluebat. nam iuxta ueri fidem quo modo tale est si dicatur quod iam cessauerat, quale est si dicatur de aliquo, qui expraefectus dicendus est et iniuriam passus sit, quia praefectura iniuriam passa est, non ergo sabbatum solutum est, sed homines, qui inprudenter sabbati [*]( 4 Ez. 20, 12. Deut. 5, 16 19 Ioh. 5, 18 22 cf loh. 5, 10 etc. Matth. 12, 2 etc. 23 cf. Matth. 9, 6 etc. ) [*]( 4 se ex D lex a 11 ab ipso est et] est ab ipso a 12 jpaam] ipsum a 17 quando—est mn. a 19 et reliqua] sed et patrem anum dicebat deum a 25 quo modo om. a 27 sit] fuerit a 28 impudenter a )

437
auctoritatem uindicabant, delusi sunt, cum iam sabbato successisset noua lex.