Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Scriptum est: fili, accedens ad seruitutem dei sta iniustitia et timore et praepara animum tuum ad temptationem. ideoque saluator, ut formam nobis daret, ieiunauit, ut simili modo nos quoque ieiuniis insistentes omnem motum diaboli contra nos oppositum dei auxilio superemus scientes exemplo saluatoris tunc magis insidias aduersarii cauendas, cum ad dei timorem accedimus. dolet enim quod recesserimus ab illo; ideo plus saeuit aduersum nos. hoc nobis gessit saluator, non sibi.

Similiter et quod esuriit, non sua causa, sed nostra est. ieiuniis enim cum superatae fuissent temptationes diaboli, quae ideo scriptae non sunt, quia ad profectum non pertinent, postea, id est post quadraginta dies, permisit se famem pati, ut — quod hominis erat — pateretur famem, ut uidens diabolus, qui iam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis incitaretur rursum ad temptandum, uidens hominem esse, a quo uincebatur.

Hoc enim fuit mysterium saluatoris, ut, quia homini uicto insultabat et dominabatur, ab homine uinceretur, ut dei uirtus homini uictoriam adquireret. sic magis uilis effectus est satanas, cum et homilem cernit et uirtutem non hominis intellegit. mirabatur enim stupore hebetatus quod mysterium inesset quod se lateret, ut potestas esset accedendi, circumueniendi non esset. duabus enim ex causis torquebatur. uidens enim infirmitatem accedebat et inueniebat uirtutem, ut cernens hominem suspectus esset de dei uirtute. ad hoc ergo esuriit, ut inluderet astutiam satanae. idcirco autem non amplius ieiunauit, ut concordaret Moysi et Heliae. [*]( - . 2 cf. Matth. 4, 2 4 Eccli. 2, 1 80 cf. Ex. 24, 18. III Reg. 19. 8 ) [*]( _-1 quadraginta a 2 et poatea—ieiunanit om. K et om. a quadra. ginta a 5 animam tuam Ka 15 profectum] add. dottrinae a 16 se famem pati om. a 17 ut alt. om. a 18 qui] adcL ut a infirmitate Da 22 magis] malup K 80 Helye a )

435