Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et filii hominis et dei filii corpus templum esse intellegitur. deus tamen, id est dei filius, quamuis in carne uenerit, in anima tamen habitauit, ergo tam anima quam corpus [*]( 1 Ioh. 1, 16. 17 10 Luc. 8, 55 12 Pa. 50, 19 14 Gen. 2, 7 17 Gen. 7, 22 20 Ps. 18, 6 28 Ps. 90, 10 25 cf. Ioh. 2, 21 ) [*]( 8 dicitur a 13 sic non K 14 et] quia a 18 qui a 22 qui a 23 ergo] ergo dicitur K ergo dicit a appropraeinquabit (corr.) D 28 anima pr.] animo a )

426
tabernaculum est filii dei, licet unus sit deus et homo filius dei et filius hominis. ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo eius, id est, anima eius, in qua habitat diuinitas eius, inmunis fuit a poena inferni uel principum eius. ne, quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est et passa est caro aliquid maestitiae, apud inferos anima eius putaretur, ostendit scriptura non potuisse animam eius turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras et principes earum remitteret hebetes. unde et ipse dominus ait: tristis est anima mea usque ad mortem. permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaea protinus referens et spolia eorum, a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem iam in aeterno gaudio constituta. potest et de toto homine intellegi, quia qui peccatum nesciit a lege flagellari non potuit.