Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Apertum est adueniente saluatore plenitudinem factam ueritatis, quae enim latebant et quod promissum est dum reuelatur et manifestatur, plenitudo fit ueritatis. tunc credentes accepto spiritu sancto fiunt filii dei. nam inspiratio, quae legitur facta a deo in Adam, animae traditio est. spiritus enim frequenter pro anima ponitur dicente euangelio inter cetera: et reuersus est, inquit, spiritus eius ad illam et in psalmo: spiritum, ait, contribulatum et cor contritum deus non spernit. frequenter tamen aliqui codices non sic habent: et inspirauit deus, sed: insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem. non quia dixit: spiritum uitae, ideo spiritum sanctum significauit; nam et de animalibus ita ait: in quibus erat spiritus uitae. spiritus uitae dicitur, quia animat corpora ad uitam.