Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Multis, quos saecularis ista caecauit, plurimum displicemus, si solliciti dei praecepta seruemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si inlecebrarum uitiorumque blandimenta seductoria neglegamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam uirtute spiritus contemnamus, illis nimirum, quibus omne quod geritur sensus iste mortalis nec laude nec uituperatione dignum esse persuasit. nolunt enim ad deum horum aliquid pertinere.

Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes: \'nihil\', inquiunt, \'prodest, bene an male uiuas. neque enim ista nunc deo cura est, ut te diuersa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. uana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur. is qui ad deum pertinet secretus est et remotus ab istis rebus humanis et ideo nec irascitur nec mouetur. nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus et quaedam mundani orbis inexplicabilis uolutatio ita correptum rapit et proicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam dei reuocari posse putarit. nec martyrum quidem probandus est animus, [*](1INCIPIUNT QUFDAM QUESTIONES SCI AUGUSTINI DE UETERI \' ET NOUO TESTAMENTO D incipiunt questiones noui et ueteris testamenti K Titulorum indicem, quem exhibent codices, hic dare supersedemus, quippe qui concordent Jere ad uerbum cum eis, qui siue infra siue supra singulis quaeslionibus sunt praepositi 24 tota (corr.) D 26 reuocare a 27 putarit hngelbrecht putaret DKa ) [*]( 27* )

420
qui deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. nihil deo carum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae condicione, nulla sanitatis integritate laetatur nec quid ubi geratur scire desiderat, non quod inpossibile sit diuinae maiestati omnium fere quae gesta sunt uel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum uanitatesque mundanas. sic denique scriptum est: uanitas uanitantium, uniuersa uanitas.\'

Quorum sententia desperatione firmata ut diuini sensus auctoritate dissoluitur, sic ipsorum sacro sermone uulgari, qui maximus habetur in usu, conuincitur expugnata. nam cum inter negotia diuersorumque contractus fides perfidiaque contendunt. ut testis diuinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. \'testis est\', inquiunt, (deus: deus uideat, deus iudicet, deus faciat, deus reddat.) et cum ad necessitatem iuris iurandi uenitur et iurantis animus metuit, ne sibi aliquid obueniat peieranti, et iusiurandum exigit, reddi ei posse confidit, qui sibi male iurarit. et cum sanitas exoptata et bona ualitudo fuerit consecuta, diuinitati gratiae referuntur; et cum aliqua decidente materia casu proximus inlaesus euaserit, deus bonus dicitur praestitisse; et cum aduerso uentorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt et nauis undique caesa quassatur, nauigantium turbae ad caelum manus extendunt, deum supplici uoce deprecantur et exaudiri se et liberari posse confidunt. unde haec, si deo nulla nostri est cura et quod agimus ignorat?

Inanis est igitur ista persuasio: omnia deo sunt cognita. nullus sibi de inpunitate commissorum scelerum blandiatur. bonae uitae maximus fructus est, malae perpetua poena aeternusque cruciatus. igitur nobis, qui deum scire omnia credimus, qui deuote ad martyrium festinamus, inaestimabilis fructus [*](8 Eccle. 1, 2 ) [*]( 2 deo K id D illi a 3 odiosum (u in ras.) D 5 maiestati diuine a 8 uanitatum a 9 diuini sensus] dei iussae a 17 et ante reddi add. a 18 iurant scripsi iuraret (corr. iurauit) D iurauerit K iurauit a 20 casu] auulsa K 23 uoce supplici a 25 et quod agimus] si quid agamus a 28 et aeterni a 29 omnia nosae a )

421
perpetua uita praestabitur; impiis uero, qui deum crimina sua scelerumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens incendiumque semper indeficiens ministrabitur.

III.

III—XII = II-XI.

XIII.

XIII = XXXV

XIIII.

XIIII-XXXVI = XII-XXXIIII

XXXVII. CUR DEUS DIXIT: \'NON PERMANEBIT SPIRITUS MEUS IN HOMINIBUS ISTIS, QVIA SUNT CARO, ET ERUNT ANNI ILLORUM CENTUM UIGINTI\'?

Cum gigantes essent illis diebus super terram pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostatae, tunc, cum displiceret deo, promisit genus hominum diluuio deleturum et tempus statuit, ut, si quis forte audita ira dei et indignatione super hoc uellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. denique centum annis arca hac ratione uidetur fabricata. ante arcae autem inchoationem uiginti anni fuisse perhibentur.

Sed narratio istud, quod postquam de numero annorum Noe dixit subiecit, obscurare uidetur. nam haec sententia, antequam quingentorum annorum esset Noe, dinoscitur lata. quid enim dicit? non permanebit spiritus meus in hominibus istis. propterea et subiecit, quia malitia increuit super terram: deleam hominem a facie terrae usque adpecus, quod utique diluuio facto impletum est nam et post diluuium multis annis homines uixisse meminimus et Aaron frater Moysi centum uiginti III annis uixisse memoratur. ipse autem Moyses ut centum [*]( 7 Gen. 6, 3 10 cf. Gen. 6, 4 12 cf. Gen. 6, 13 eqq. 15-17? 19 cf. Gen. 5, 81 20 cf. Gen. 6, 1 Gen. 6, 3 22 cf. Gen. 6, 5 Gen. 6, 7 25 cf. Num. 33, 89 ) [*]( 1 scelera sna criminumque a 2 scelerumque] sceleraqae (corr.) D 7 dicat a 8 et erunt om. a 9 uiginti] add. etc. a 10 ante cum habent cur (cum K) deus dixit non permanebit spiritus meuf (add. et cetera K) DK 13 humanum a 14 ira dei audita a 20 quod a 22 delebo a 26 III scripsi tres BKa centum] add. et a )

422
uiginti annos transire non posset, fecit quod deum in contradictione aquae non clarificauit. nam intraturus erat terram promissionis, si non obstitisset peccatum. uidetur enim quibusdam hoc dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inueniatur Ioiadae sacerdos centum triginta annos uixisse.

XXXVIII. QVID CONTINEAT BENEDICTIO IACOB, QVAM DEDIT.

Non solum ex praesentibus causis futun unius cuiusque tribus praedixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Iudaico significauit. quales enim futurae essent singulae tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu fidei, ut, cum de uno erant, non tamen unum seruarent, ostendit. aliqui enim profecerunt in melius, alii deteriorauerunt, alii permanserunt, ut per hoc non sibi praerogatiuam generis uindicarent, cum ab eo ipso praedictum esset quosdam ex his, qui utique ex eius essent origine, reprobos futuros, immo multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. promiscuum ergo populum in omnibus tribubus futurum declarauit, qua uarietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intellegerentur. et quamuis sceptrum dederit Ioseph filio suo ad tempus, ludam tamen praefecit omnibus, non quod omnes ex Iuda idonei essent futuri, sed quia saluator, qui uere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.

XXXVIIII.

XXXVIIII = XLII [*]( 1 cf. Dent. 34, 7 cf. Num. 27, 14 5 cf. II Par. 24, 15 6 cf. Gen. 49, 2-27 24 cf. Matth. 1, 2. 8 et Apoc. 5, 5 ) [*]( 1 deum] eum DK 2 in ante terram add, a 3 hoc quibuadam a 5 Ioiada a 6 continet D 7 dedit] add. filiis suis a 12 et tamen unum non a 22 filio suo Ioseph a )

423

XL. NON FUIT ALIUD SIGNUM QVOD FIERET A MOVSE PALAM PHARAONI NISI SERPENS?

Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debueri t nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. si enim leonem fecisset aut ursum aut aliud tale, quo modo euaderent <qui aderant? nec enim occidere uoluit quemquam, sed solum timorem ponere et ostendere uirtutem, ut, quia prima praeuaricatio per serpentem coepit, similiter et recordatio cognitionis dei et morum emendatio serpentis signo proueniret, ut, quo modo peccatum est, sic et emendaretur, sicut et per mulierem peccatum factum per mulierem sublatum est, Mariam scilicet matrem domini, ex qua Christus natus damnauit peccatum. Eua uirgo adhuc praeuaricauit, sicut et Maria uirgo erat. hoc ergo modo ad statum pristinum reuocata sunt quae perierant, quia et regnum per ligni gustum amissum erat et iterum per lignum quaesitum est. dominus enim, ait, regnauit a ligno. simili modo et mundus, in quo factus est, in eo et reformatus est, id est in principio mensis primi, quod est pascha. nulla ergo mala erit natura nisi sola praeuaricatio, quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.

XLI. QVID EST QVOD IN PSALMO: TIOMINES,\' INQVIT, <ET IUMENTA SALUOS FACIES\' ET AD IONAM PROPHETAM: \'NON PARCAM,\' AIT, \'CIUITATI IN QVA HABITANT CXX MILIA HOMINUM ET PECORA MULTA\', CONTRA AUTEM APOSTOLUS: NUMQUID,) AIT, CDE BOBUS CURA EST DEO?\'

Quantum ad uerba pertinet, uidetur contrarium; si causa autem hominis et pecorum inspiciatur, manifestabitur esse non [*]( 1 cf. Ex. 7, 10 12 cf. Iren. III 22, 8 sq. V 19, 1 sq. 17 Ps. 95, 10 23 Ps. 35, 7 25 lon. 4, 11 27 I Cor. 9, 9. ) [*]( 3 debuit Ka 13 matrem scilicet a qua Ka quo Z) 17,est om. K ,18 a ligno regnauit K 19 reformandus a 28 quod om. K 26 CXX milia] CXX codd.centumtrigintamiliaa pecoru(cotr.)D multapecoraiC 29 pecorisjK )

424
dispar. omnium curam gerit deus quasi omnium opifex, sed non seruat pecora propter ipsa, sed propter homines seruat pecora, non homines propter pecora. itaque qui hominum curam gerit, custodit pecora, ut non illi cura sit de bobus, sed de hominibus. quae enim spes in pecoribus?

XLII. SI ADAM FACTUS A DEO ET ANIMATUS SPIRITUM SANCTUM ACCEPIT, QVIA SCRIPTUM EST: \'INSPIRAUIT DEUS IN FACIEM EIUS SPIRITUM UITAE\'?

Non erat ordinis ut acciperet spiritum sanctum, quia hoc in posterum . reseruatum est a deo, ut in nouissimis diebus, cum mysterium unius dei manifestatum est, daretur credentibus. a principio quidem praedicata est trinitas, sed quasi sub uelamine erat intellegentia eius. dei enim patris primum persona sine cunctatione et figura praedicata et manifestata est, quia ab ipso sunt. omnia. filii autem eius, domini nostri Iesu Christi, et spiritus sancti personae non tacebantur, sed neque manifestabantur. denique de domino fit a perfidis quaestio et de spiritu sancto. quidam enim dementes spiritum sanctum ipsum patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit patrem quem et filium. de dei autem patris persona nemo dubitat.

Cum ergo trinitatis fit manifestatio, tunc demum spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona eius manifesta sit et accipientes illum signum habeant, quia filii dei sunt, per id quod spiritum dei, qui de deo utique est, habent in se. perfectionis enim significatio haec est, cum scitur et pater esse et filius et spiritus sanctus. haec perfectio hoc tribuit donum. adueniens enim filius dei et haec adaperiens ac manifestans plus aliquid debuit dare et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus, quia nec in filio nec in patre solo perfectio est uel salus, sed in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde [*](7 Gen. 2, 7 ) [*](2 aeruat pecora alt. om. K 10 imposterum a 13 patris sine (sine eras.) D 20 deo D 22 manifesta a manifestata DK quibtts assenttiur Engtlbrecht 28 sunt dei a )

425
dicit Iohannes euangelista, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per legum Christum facta est.

Apertum est adueniente saluatore plenitudinem factam ueritatis, quae enim latebant et quod promissum est dum reuelatur et manifestatur, plenitudo fit ueritatis. tunc credentes accepto spiritu sancto fiunt filii dei. nam inspiratio, quae legitur facta a deo in Adam, animae traditio est. spiritus enim frequenter pro anima ponitur dicente euangelio inter cetera: et reuersus est, inquit, spiritus eius ad illam et in psalmo: spiritum, ait, contribulatum et cor contritum deus non spernit. frequenter tamen aliqui codices non sic habent: et inspirauit deus, sed: insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem. non quia dixit: spiritum uitae, ideo spiritum sanctum significauit; nam et de animalibus ita ait: in quibus erat spiritus uitae. spiritus uitae dicitur, quia animat corpora ad uitam.

XLIII.

XLIII = XXXVI

XLIIII.

XLIIII = XXXVII

XLV. \'IN SOLE\', INQVIT, \'POSUIT TABERNACULUM SUUM,\' ID EST CORPUS SUUM, IN QVO HABITAUIT CHRISTUS, QVIA A PILATO FLAGELLIS CAESUS EST: QVO MODO ERGO IN PSALMO DE CHRISTO: \'FLAGELLUM NON APPROPINQVABIT TABERNACULO TUO\', QVIPPE CUM TEMPLUM CORPUS SUUM DIXERIT?

Et filii hominis et dei filii corpus templum esse intellegitur. deus tamen, id est dei filius, quamuis in carne uenerit, in anima tamen habitauit, ergo tam anima quam corpus [*]( 1 Ioh. 1, 16. 17 10 Luc. 8, 55 12 Pa. 50, 19 14 Gen. 2, 7 17 Gen. 7, 22 20 Ps. 18, 6 28 Ps. 90, 10 25 cf. Ioh. 2, 21 ) [*]( 8 dicitur a 13 sic non K 14 et] quia a 18 qui a 22 qui a 23 ergo] ergo dicitur K ergo dicit a appropraeinquabit (corr.) D 28 anima pr.] animo a )

426
tabernaculum est filii dei, licet unus sit deus et homo filius dei et filius hominis. ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo eius, id est, anima eius, in qua habitat diuinitas eius, inmunis fuit a poena inferni uel principum eius. ne, quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est et passa est caro aliquid maestitiae, apud inferos anima eius putaretur, ostendit scriptura non potuisse animam eius turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras et principes earum remitteret hebetes. unde et ipse dominus ait: tristis est anima mea usque ad mortem. permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaea protinus referens et spolia eorum, a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem iam in aeterno gaudio constituta. potest et de toto homine intellegi, quia qui peccatum nesciit a lege flagellari non potuit.

XLVI. CUR ADAM IN MUNDO POSITUS MANDATUM ACCEPIT UEL LEGEM, CUM IPSE DOMINIUM CETERORUM HABERET?.

Quamuis dominus in mundo positus sit Adam, tamen quia non utique ex se, sed a deo accepit, debuit huius rei significationem ex lege accipere, ut ipse, qui dominus uidetur, per legem ei subiectus esset, qui illi hanc dederat potestatem, ut auctoritas creatoris reuerentiam illi faceret per legem, ne dominatio tanta extolleret illum et inmemor fieret dei conditoris sui. [*]( 2 cf. Ps. 90, 10 4 cf. Apoc. 6, 8 etc. 8 cf. Luc. 16, 22 et Act. 2, 27. 31 10 Matth. 26, 88 ) [*]( 3 anime D 6 apud inferos anima eius] passa esse apud inferos anima K apud inferos anima eius passa a 6 anima eius] scil. passa esse 12 trophaum a 17 uel legem accepit Ka 19 in mundo dominus a. 20 id ante accepit add.. a 22 subiectus ei a )

427

XLVII. UETUS LEX DEUM IURASSE ALLEGAT — SIC ENIM DICIT: TER MEMET IPSUM IURAUI, DICIT DOMINUS\' —, SALUATOR AUTEM IURARE PROHIBUIT: QVO MODO NON DESTRUXIT UETERA?

Antequam notitia dei esset in terris, non aliter oportuit prouocare homines ad spem inauditam, quam iure iurando promissio illis fieret, ab eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. adubi autem coepit sciri, non utique iurare oportuit, quem mentiri fas non esset arbitrari. ideo ergo dominus nec seruos iam iurare praecepit, sed tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur. sacramentum enim iuris iurandi aut perfidia exigit aut fallacia inconstantis, ut, quia fallere homines solent, timore forte dei reuereantur; aut certe satis erit et qui fallitur, quia ex hoc offensam adquirit.