Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Congregata est aqua ex omni lacu et ex omni fouea, ut nemo foueam fratri suo, in quam ipse incidat, paret, sed omnes se inuicem diligant, omnes se inuicem foueant et quasi unum [*]( C ) corpus diuersa se membra sustentent, quos non mortiferi cantus acroamatum scaenicorum, quae mentem emolliant ad amores, sed concentus ecclesiae, sed consona circa dei laudes populi uox et pia uita delectet, quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare uoluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, caelum sicut cameram extentum, ut [*]( D ) inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc diuinae operationis organum, in quo diuini modulamen resultet oraculi et dei spiritus intus operetur, templum istud, sacrarium trinitatis, sanctitatis domicilium, ecclesiam sanctam, in qua refulgent [*]( 7 Psalm. LXXVIIII 14, XXXXI 2 12 Pronerb. 26, 27 Eccl. 10, 8 Sir. 27, 26 (29) 20 Esai. 40, 22, ) [*]( 1 luxoria (corr. m3) C (corr. m2) GP est alt. 8. u. m3 C 4 pe- , dum G m2 N om. cet. 6 labant C (corr. m3) G (corr. m2) P (corr. ml) pollunt (corr. m3) C (corr. m2) GP 7 cenoso II (o alt. ex u m2 G) 12 paret II, om. cet., qvi fodiat aut ante foueam add. (NIB) autpost fratri (M 8. u. m2 et S) 15 cantus M et ml S cantus et S m2 cet. acroamatum M acroamaticum S acromatum cet. scaenicorum MS scenicorum cet. 16 et consona Atr. Carn. Tell., recte puto 17 delectent Gm2 2t\' 20 extensum G m2 N\'B 22 diffusam (corr. m3) C (corrl m2) GP )

62
aulaea caelestia, de quibus dictum est: dilata locum tabernaculorum tuorum et aulaeorum tuorum, fige, ne parcas, longiores fac funiculos tuos et palos tuos confirma, adhuc in dextra et sinistra extende: et [*]( E ) semen tuum gentes hereditate possidebunt, et ciuitates desertas inhabitabis. habet ergo aulaea, quibus adtollit bonam uitam, peccata tegit, culpam obumbrat.

haec est ecclesia, quae super maria fundata est et super flumina praeparata. supra uos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: eleuauerunt flumina, domine, [*]( F ) eleuauerunt flumina uoces suas a uoce aquarum multarum. et addidit: mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis dominus. bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte, quo adsumpserit, qui ait uobis: qui credit[*]( 35 A ) in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. sed iam quasi boni Iordanis fluenta reuertimini mecum in originem.