Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Congregata est hic quondam aqua ex omni ualle, ex omni [*]( E ) palude, ex omni lacu. uallis est haeresis, uallis est gentilitas, quia deus montium est, non ualliulDuallium. denique in ecclesia exultatio est, in haeresi et gentilitate fletus et maeror. unde ait: disposuit in conualle fletus. ex omni igitur ualle congregatus est populus catholicus. iam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una ecclesia. dictum est et hic: congregetur aqua ex omni ualle, et facta est [*]( F ) congregatio spiritalis, factus est unus populus. ex haereticis et gentibus repleta ecclesia est. uallis est scaena, uallis est circus, ubi curntcurrit mendax equus ad salutem, ubi uilis et [*]( 341 ) abiecta contentio, ubi litigium foeda deformitas. ex his igitur qui circo inhaerere consueuerant fides creuit ecclesiae, [*]( 1 Psalm. LXXVI 17 4 Psalm. CXIII 3 15 Reg. III 21 (20), 28 17 Psalm. LXXXIII 7 23 Psalm. XXXII 17 ) [*]( 1 nã C (& in ras.) 2 ueris (s eras.) C 3 uidetur de (tnr de in ras.) C 4 item CG et m1 P idem P m2 cet. fugi.t C et G (i eras.) iordanes CM et S ml iordannis G (i alt. ex e m2) iordanis C corr. ml S m2 cet. 6 ad II et 8. u. 91, om. cet. transitus II transitum N 7 puluerulento uestigio N\'B perisse N\'MS aperitse IIB 10 praecipit Y et m2 CGP 16 gentilitatem C (-ti m2) et (m eras.) GP 21 ei gentibus forn, et) GP 22 scaena MS scena cet. 23 uilis IIMSB humilis N\' 24 litigium II litium G m2 N )

61
merularum coetus augetur.

palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia, in qua uolutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum, ubi mersantur quicumque inciderint et non emergunt, ubi labuntur pedum uestigia, fluitant singulorum incessus, ubi fulicae se dum lauant polluunt, ubi flebiles desuper gemitus columbarum, ubi [*]( B ) pigra testudo caenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, ceruus ad fontes. ex omni igitur palude, ubi quasi ranae ueterem canebant querellam, congregata est fides, congregata est puritas animi mentisque simplicitas.