Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quid enumerem sucos- herbarum salubres, quid uirgultorum ac foliorum remedia? camus aeger ramusculos oleae mandit. et sanus fit. lucustas quoque folia oleae adrosa liberant ab [*]( C ) aegritudine. rubi folia superiacta serpenti interimunt eum. culices non tangent te, si absenti herbam cum oleo coquas et eo te perunxeris.

Sed forte dicant aliqui: quid quod cum utilibus etiam [*]( D ) letalia et perniciosa generantur? cum tritico sternis, quod inter alimenta uitae noxium repperias et, nisi praeuisum fuerit, consueuit saluti nocere. inter alia quoque nutrimenta uitae elleborus deprehenditur. aconita quoque fallunt frequenter et decipiunt colligentem. sed hoc ita est ac si reprehendas terram, [*]( E ) quia non omnes homines boni. sed quod plus est accipe quia non omnes boni angeli in caelo. sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia. luna quoque uiantibus iter monstrat, latronum prodit insidias. num igitur dignum est, ut in his quae utilia sunt posthabentes conditoris gratiam confiteri propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi uero omnia gulae [*]( F ) causa debuerint procreari aut exigua sint quae uentnuentri nostro diuina indulgentia ministrauerit ? definitae nobis escae sunt et notae omnibus, quae et uoluptatem generent et corporis salubritatem.

singula autem eorum quae generantur e terris [*]( 3 cf. Wernerius abbas (Migne) CLVII 1151 5 cf. Plin. N. H. XXIIII 117 6 cf. Plin. N. H. XXVII 52 8 Bas. 101 B (43 A) 12 Uerg. Georg. n 152 ) [*]( 1 pulchritudo est N, est om. Brux. 2 enumeres II 4 lucustas C ml locustas C m3 cet. 5 rubi. C 6 absenti C m1 GPU\'M\' absentii V absenthii 81 absintii C m3 M (corr. -thii) SB 8 dicant aliqui CGP dicat aliquis UM (s 8. u. m2, aliquid M\') cet. 9 pernitiosa C (corr. m3) GN\'B 10 repperias CP reperitur V repperitur cet. 12 helle- borus$IM\'B helleborum W (m ex s) 15 ipse om. MS prae om. n 16 aduret corr. m3 C m2 GP 17 demonstrat Tell. prodet (corr. in-3) C (corr. m2) GP 20 uero eras. C gu.lae (r ut uidetur eras.) CGP 22 aescae C (a pr. eras.) P )

85
specialem quandam rationem habent, quae pro uirili portione conplent uniuersae plenitudinem creaturae. alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. nihil uacat, nihil inane germinat terra. quod tibi putas inutile aliis utile est, immo ipsi tibi frequenter [*]( 48 A ) alio est usu utile. quod escam non adiuuat medicinam suggerit, et saepe eadem quae tibi noxia sunt auibus aut feris innoxium ministrant pabulum. denique sturni uescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis uenenum suci letalis euadunt. frigida enim uis eius est suci, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus praecoci digestione praeueniunt, priusquam uitalia ipsa pertemptet. elleborum autem periti locuntur escam esse et alimoniam [*]( B ) coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis uim pabuli nocentis euitent. etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui uidetur esse contrarium, quanto magis proprietate naturae ad cibos proficit quod medica manu conuertitur ad salutem. per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi uigiliarum aegri affectantur incommodo. [*]( C ) num quid de opio loquar, quod etiam nobis cotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo grauissimi internorum saepe uisceramuiscerum sopiuntur? nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt et elleboro uetustae passiones aegri corporis sunt solutae. [*]( 7 Bas. 101 C (43 C) 12 Bas. 101 D (43 C), cf. Plin. N. H. X 197 18 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XXV 150 20 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XX 201 22 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XXV 154 23 cf. Plin. N. H. XXV 54 ) [*]( 5 usu MS usai N\'B (i eras. ill) usque II (usquam C m3) 8 nec C (c 8. u. m2) fraude CGP per om. N\'MS pro B qualitatem 91 (m eras.) M\' qualitate U\'MSB 10 poris NMS uaporis ml CG uaporibus Cm3 G m2 PVB 12 loquuntur M loquntur S alimonia C (a ex a) alimonia WM\' 14 nocentes C (corr. m3) G (corr. m2) P enitent C (t pr. in ras. m3) 15 quoque del. C m3 17 cibum N 19 arcessitur N\' (accersitur 2T m2) afflictantur N 20 num CGP nam eel. loquor CGP )
86

Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum, siquidem quod ad periculum temptatque esse generatum ad remedia tibi salutis operetur. [*]( D ) nam et id quod periculi est per prouidentiam declinatur et id quod salutis per industriam non amittitur. an uero oues et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt et <non> solo odore per quoddam naturae mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen euadendi periculi uel tuendae salutis agnoscunt noxiaque pariter ac profutura distinguunt, ita ut plerumque, cum armata uenenis tela senserint, notas petere[*]( E ) herbas atque his remedium uulneri dicantur adhibere? cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas uideas ex uulnere, fugere uenena, non serpere. denique ceruis cibus uenenum est: coluber ceruum fugit, leonem interficit: draco helefantum ligat, cuius ruina mors uictoris est. et ideo summa ui utrimque certatur, ille ut pedem alliget, in quo casus uiucti sibi nocere non possit, iste ne posteriore extremus pede aut calle capiatur angusto, ubi uel ipse se non queat retorquere et [*]( F ) draconem graui proterere uestigio uel sequentis elefanti auxilium non habere.

ergo si inrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis aut subsidiis opem adferant, homo nescit, cui rationabilis sensus innascitur, aut tam alienus a uero est, ut quae cuique apta sint usui minime deprehendat, aut ita naturae ingratus bonis, ut quoniam taurini haustus sanguinis [*]( -5 Bas. 101 C (43 B) 10 cf. Plin. N. H. XXV 92 13 cf. Rabanus Maurus (Migne) CXI 204 14 cf. Plin. N. H. VIII 118 15 cf. Plin. N. H. VIII 32 24 Bas. 102 B (43 A) ) [*](3 operatur C m3 N 5 non (ex nouam) C nonam GJP 6 non addidi 9 distingunt II 10 senserunt M et (i 8. u) S inserunt St (8. m. rec. senserunt) M\' petere C (e alt. ex i m3) 11 uulneri C (i ex e m3) 12 ex scripsi et CPB et G (t in ras.) e cet. uulnere UB uulnere et cet. 14 helefantum CG elefantum cet. 15 summa G m2 V snmme (summae 91) cet. ui om. N utrumque II 16 certantur CGP ille ut p. a ut ille libri casu. C (s eras.) uinctis C (i alt. in ras.) V et (s del.) GM uicti 21\' 19 aelefanthi C (h eras.) elefanthi P aelefanti B )

87
letalis est homini, propterea laboriosum putet animal aut nasci non debuisse aut sine sanguine debuisse generari, cuius uirtus ad cultum agrorum utilis, ad usum plaustrorum habilis, [*]( 49 A ) ad alimoniam suauis diuerso munere fulcit agricolas, quibus deus, si bona sua nOlintnorint, uniuersa donauit dicens: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus. non solum enim spontaneam alimoniam conprehendit, quae est in herbis et radicibus atque arborum reliquisque fructibus, sed etiam eam quae industria comparatur et cultu rusticani laboris adquiritur.

quam decorum autem quod non statim [*]( B ) fundere terras semen iussit et fructus, sed primo germinare, deinde herbescere campos statuit, postea secundum proprietatem sui generis semen adolescere, ut numquam aruorum tolerauerit gratia, quae grato primum decore tranquillitatis, postea fructum suggererent utilitatem.

Sed forte quis dicat: quomodo secundum genus terra profert [*]( C ) semina, cum plerumque semina iacta degenerent et, cum bonum triticum fuerit seminatum, et decolor eius species et [*]( D ) inferior forma reddatur? sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed aegritudinem quandam et inaequalitatem seminis uidetur esse referendum. non enim desinit esse triticum, si aut frigore aduratur aut imbre uacabat, sed specie magis quam genere, colore quoque et corruptione mutatum. denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem reuertuntur, si aut sole aut ignibus torreantur aut [*]( 4 Uerg. Georg. II 458 sq. 5 Gen. 1, 11 10 Bas. 104 A (43 E) 16 Bas. 104 AB (43 E, 44 A) 22 Uerg. Georg. I 93 ) [*]( 1 putet laboriosum VN 6 seminans m2 8. spirans G spirans cet. (ortum ut uidetur ex seminans et supra scripto spiron t. e. onetpov) secundum genus non Bolum in ras. min. spatii C 7 alimonia C (-& m3) G (-& m2) P 8 arborum germinibus B 9 industriam C (m eras.) 11 primam GP 13 aruorum MS arborum cet. 14 uacaret C (t a. u.) 15 fructum P et ml CG fructuum m2 CG cet. 16 proferet C (e alt. del.. m3) 18 et decolor CGP decolor cet. 20 sed V et ml CM sed et S sed ad C m3 M m2 G corr. ml cet. 22 si autem II (em eras. CG) )

88
diligentibus commissa cultoribus aeris temperie terrarumque [*]( E ) feracium ubertate foueantur. itaque reparatur in subole quod degenerauerat in parente. unde non periclitamur, ne praeceptum illud dei, cuius usus naturae inoleuit, in relicum successionis uitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reseruetur.

nam lolium et reliqua adulterina semina, quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari euangelii lectione cognouimus, sed ea proprium quoddam genus habent, [*]( F ) non ex tritici semine in aliud genus seminis decolora mutatione translata degenerem traxere naturam. denique hoc docet dominus dicens: simile est regnum caelorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, uenit inimicus eius et superseminauit zizania inter triticum. aduertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus ita et genere uideantur esse discreta. denique et serui dixerunt ad patrem familias: domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? [*]( 50 A ) unde ergo habet zizania? et ait illis: inimicus homo hoc fecit. aliud enim semen est diaboli, aliud semen est Christi, quod seritur ad iustitiam. denique aliud filius hominis, aliud diabolus seminauit. adeo diuersa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit quod seminat Christus regnum est dei, quod seminat diabolus peccatum est. quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? sic est inquit regnum dei, quemadmodum si[*]( B ) homo uanum semen super terram. [*]( 6 Bas. 104 BC (44 AB) 7 Matth. 13, 26 11 Matth. 13, 24 sq. 17 Matth. 13, 27 sq. 25 Marc. 4. 26 ) [*]( 4 relicum C ml GPV reliquum C m3 cet. 9 decoris 91 ml M\' decoloris 0 m2 21\' decolori Tell. mutationem P et (m eras.) C (m exp. m2) G 10 degenere CPM\' et (s m2 8. e ult.) G 13 et om. n (8. u. m2 G) ,15 uideantur C m3 G m2 VMB uideatur S (ea in ras.) et ml CG cet. .16 et om. U\'M\' 18 ergo N enim CGY, om. P 19 diabuli U\' et m1 CGP diaboli m3 C m2 GP 21 diabulus N\' et ml CP diabolus C m3 P m2 adeo C (d in ras,) 23—25 quod seminat ... regnum dei om. II 26 iactet (ctet extra u.) semen (in ras.) C terram semen C (semen del. m3) )

89

Est et homo, qui seminat uerbum, de quo scriptum est: qui seminat uerbum seminat.

hic homo uerbum seminauit super terram, quando dixit: germinet terra herbam: et subito terrarum germina pullularunt et diuersae rerum species refulserunt. hinc pratorum uirens gratia abundantiam pabuli ministrauit, inde camporum spica flauescens imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit. sponte omnis fructus terra suggessit. etsi arata sine cultore esse non [*]( C ) poterat — nondum enim erat formatus agricola —, inarata tamen opimis messibus redundabat et haut dubito an maiore prouentu, siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem. nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris adquiritur, ubi cultus spectatur agrorum, et neglegentia uel offensa aut diluuiis pluuiarum aut terrarum ariditatibus aut grandinis iactu aut quacumque ex causa soli uberis [*]( D ) sterilitate multatur. tunc autem prouentu spontaneo terra fructus locis omnibus inuehebat, quoniam is praeceperat qui uniuersorum est plenitudo. uerbum enim dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto. antiquiora enim mundi nascentis exordia quam nostra peccata sunt et recentior culpa, propter quam condemnati sumus in sudore uuitusunitus uernarent panem manducare, sine sudore alimenta nescire.

[*]( E ) I denique hodieque fecunditas terrae ueterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur. sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur magna ex parte manent nobis diuina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur. quod propositae docet lectionis exemplum dicente domino quia sic est [*]( 2 Marc. 4, 14 18 Bas. 105 A (44 CD) 21 Gen. 3, 19 28 Marc. 4, 26-29 Bas. 104 C (44 BC) ) [*]( 1 et om. II eat in ras. C 8 terram alt.\'C (m del. m3) 10 optimis CGV 17 is S his (h del.) CGUM cet. praeciperat C (corr. m3) G (corr. m2) 28 afluentiam C (corr. m3) B (corr. m2) PVWM\' affluentiae MS 24 spontaneae n et ml B spontaneo B m2 cet. usum }i\' (m eras. K) fertilitatem M m2 27 quiescentibus C (i pr. in ras.) )

90
regnum dei, quemadmodum si qui iactet semen super terram et obdormiat mquitinquit et surgat nocte et die, et semen [*]( F ) germinet et increscat, dum nescit ille. ultro terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. dormiente te igitur, homo, et nesciente fructus suos ultro terra producit. dormis et surgis et frumenti per noctem incrementa miraris.

Diximus de herba faeni, nunc dicamus de ligno fructuoso[*]( 51 A ) faciente fructum secundum genus, cuius semen eius in ipso. dixit et facta sunt et subito ut supra floribus [*]( B ) herbarumque uiriditatibus ita hic nemoribus terra uestita est. concurrerunt arbores, consurrexerunt siluae, uertices repente montium fronduerunt. hinc pjnuspinus, hinc cypressus in alta se extulerunt cacumina, caedri et piceae conuenerunt. abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio uertice etiam casoscasus marinos tuto subitura remigio nec solum uentis, sed etiam fluctibus certatura processit. nec non et laurus adsurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda uelamine. umbrosae [*]( c ) quoque ilices uerticem protulerunt inhorrentem comam hibernis quoque temporibus seruaturae. hoc enim in singulis uincula natura tenuit in reliquum, quod sub ictu mundi [*]( 10 Gen. 1, 11 Bas. 10* B (44 DE) 15 Bas. 105 B (44 E) ) [*]( 1 si qui iactet M\' si quis (s a. u. 81) iactet UU\' si homo iactet MS si iactet homo B iactes II (iactet Gm2) 2 surgat 11 exsurgat N\' exurgat cet. 3 increscat (e ex i) C m3 G m2 ultro enim N 7 dormiente II dormienti N . te (in ras. C) igitur CG V igitur P igitur tibi N 0 homo MSB nesciente C m3 GPY nescienti C ml X 8 ultro C (0 in ros.) 9 incrimenta C et (corr. ml) P 10 nunc C (n alt. 8. tt. m3) fructuosu (corr. m3) C (corr. m2) GP 11 faciente SB et m2 91 faciens QI ml M\' facientem M (m exp.) cet. 14 consurreiere N\'MS 15 frondiderunt C (corr. m3) G (corr. m2) frondiuerunt P (i eras.) V cupressus M (u pr. in ras.) B 16 cedri VWM chedri GP 21 illices II (1 pr. erat.) inorrentem II (corr. m2 P) 23 relicum V sub ictum CP subiectum G (sub ictu m2) V )

91
surgentis accepit. et inde manet sua ilicibus praerogatiua, manet uirescant, ut nulli uenti eas crinis sui ueste dispolient.

\' surrexerat ante floribus inmixta terrenis sine spinis rosa et pulcerrimus flos sine ulla fraude uernabat, postea spina saepsit [*]( D ) gratiam floris tamquam humanae speculum praeferens uitae, quae suauitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe conpungat. uallata est enim elegantia uitae nostrae et quibusdam sollicitudinibus opsaepta, ut tristitia adiuncta sit gratiae. unde cum unusquisque aut suauitate rationis aut uiscerum cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum conuenit, per quam nobis in paradisi amoenitate ftorentibusflorentibus spinae mentis animique sentes iure condemnationis [*]( E ) ascripti sunt. inrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis aut fastigio potestatis aut fulgore uirtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice. super spinam germinas, nec prolixa gratia manet. breui unusquisque decurso aetatis flore marcescit.