Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Discedente aqua conueniebat ut species terrae daretur et [*]( E ) gratia, ut inuisibilis et inconposita desineret esse. nam plerique etiam hoc dicunt esse inuisibile quod speciem non habet et ideo accipiunt terram inuisibilem fuisse, non quia uideri non [*]( 1 Bas. 93 B (39 D) 4 Bas. 93 C (39 D) 11 Bas. 93 C (89 E) 16 Matth. 8, 26 Luc. 8, 24 ) [*]( 1 choro C (ro ex ri) choro. V ymnis CGPS 5 ingredientis MS et m2 GB ingredientes C m3 ingrediens ml CGB cet. 7 stridet MS et m2 UM\' 11 nobis Diu. (n ex u) uobis eet. dominus illa VN successum GV successQ* 81 flamine scripsi flamina MS flumina cet. propero scripsi properi C ml prospero C m3 V et (ro ex ra) B prosperum GPAM1 prosperorum WMS 12 totum C ml (tuto m3) toto G (corr. m2) M\' portum (m exp. m3) CP 13 ferre non possumus II, fort. nos possumus 16 gubernatorg C (torê in ras. minoris spatii) 18 et pr. om. %M\'SB 19 et om. 81 \'MS in om. 81M\', per B 20 discindente C (corr. m3) 21 gratiam C (m eras.) desineret C (de m3 ex dis, ut uidetur) 23 uideri C (ri ex re) )

76
posset a summo deo uel angelis eius — nam adhuc homines creati non erant uel etiam pecudes —, sed quia sine sua specie erat. species autem terrae est germinatio et uiriditas [*]( F ) agri. unde ut uisibilem eam et compositam faceret deus, ait: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen suum in ipso.

audiamus uerba ueritatis, quorum series salus est audientum. prima enim illa uox dei singulis creaturis inpertita gignendis lex naturae est, quae terris in omne aeuum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum uel generandi uel fructificandi in reliquum usus adolesceret. prima itaque germinatio est, quando nascentia uidentur erumpere, deinde [*]( 43 A ) cum eruperit et profecerit germen, fit herba; herba quoque ubi paululum processerit, fit faenum. quam utilis, quam uehemens uox: germinet terra herbam faeni, hoc est ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cuiusquam indigeat ministerio.

solent enim plerique dicere: nisi clementior solis calor tepefecerit terras et quodam modo radiis suis fouerit, non poterit germinare terra. et propterea gentes[*]( B ) diuinum honorem deputant soli, quod uirtute caloris sui terrarum penetret sinus sparsaque foueat semina uel rigentes gelu uenas arborum relaxet. audi ergo deum uelut hanc uocem emittentem: conticiscat ineptus sermo hominum, qui futurus est, facessat uana opinio. antequam solis fiat luminare, herba nascatur, [*]( 5 Gen. 1, 11 Bas. 93 D (40 A) 8 Bas. 96 A (40 AB) 18 Bas. 96 AB (40 C) ) [*]( 4 ut CPUM\'MSB et G (ut m2) nĮ\' 8 audientium N 10 omnem C (m eras.) GP 12 adolisceret corr. m3 C m2 GPS& 14 proficerit (profecerit B) et erumperet (erumperit, m eras. B) N\'B proficerit C (corr. m3) P proficeret G (corr. m2) 15 paulolum C (v 8. 0 m3) P (lo 8. u.) N\' paululum cet. processerat C (corr. m3) adoleuerit N\'B 18 cUtiusquam C fort. solent autem 19 quodad C quodad GP et (in quibus modQ) VWM\' 20 fouerit C (0 post add.), om. V 24 conticescat C m3 U et 2(1 m2, VMSB conticiscant G (n del. m2) facessat uana C (t 8. ras. et u m3) )

77
antiquior sit eius praerogatiua quam solis. ne error hominum conualescat, germinet prius terra quam fotus solis accipiat. [*]( C ) sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. dei clementia terras relaxat, dei indulgentia prorumpere facit fructus. quomodo sol uiuendi usum ministrat oriundis, quando illa prius diuinae operationis uiuificatione sunt edita quam sol in hos uiuendi usus ueniret?

iunior est herbis, iunior faeno.

et forte miretur aliqui, cur prius pecori pabulum quam [*]( D ) cibus homini sit creatus. in quo primum profundum dei debemus aduertere, quod etiam minima quaeque non neglegat, [*]( E ) sicut in euangelio sapientia dei dicit: respicite uolatilia caeli. quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa : nonne uos pluris estis illis? cum enim illa pascantur dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et uirtute blandiri. deinde quia simplicem uictum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre. hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae, hic communis omnibus animalibus cibus, ille paucorum. exemplum itaque frugalitatis, [*]( F ) magisterium parsimoniae est herbae simplicis uictu holerisque uilis aut pomi contentos esse omnes oportere, quem natura optulit, quem liberalitas dei prima donauit. ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed diuino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis et gratus, [*]( 8 Bas. 96 B (40 D) 11 Matth. 6, 26 19 Bas. 96 C (40 D) ) [*]( 2 conualiscat (corr. m2) CIIW 4 terram N\'B et (corr. terras) M 5 usuum P et (u tert. eras.) CG 7 est postea add. G 8 mirentur\' CPM (hi m2) N\'B aliquis C (a s. «. eras.) et (s s. 11. m2) GS cur nMSB quod N\' pecori C (o ex u m3) 14 pluris (i ex e) CGWMB plures PF21 pascuntur GVU\'M et ml S (a m2 in mg.) 20 olerisque II 21 contemptos C (corr. m2) V contemptus G (corr. m2) P contentus UM\' omnis G (-es m2) 23 utilis G (uti in ras.) cruditates MS crudelitatis ml CG crudelitates m3 C m2 G cet. (el eras. 91\') 24 partus N\' (paratus 91 m2) B operatus C m3 S operatur M m1 opertus C ml Mm2 cet. 25 fruges C (e ex i m3) semine C (e pr. ex i m3) tam s, et m2 91 )

78
ut etiam repletis uoluptati atque usui sit. denique ad primas datus mensas ad secundas remansit.

Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae [*]( 44 A ) operatricis exprimam argumentum ? in hac enim germinum specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet [*]( B ) in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris uitae quasi flos praetendens rigenti, breuiore [*]( C ) spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur arescit. quae enim firmitudo in carne. quae salubritas potest esse diuturna?

hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. [*]( D ) [*]( 4 Bas. 97 C (41 D) 9 Esai. 40, 6-8 22 Bas. 97 CD (41 DE) 24 Uerg. Aen. I 658 ) [*]( 1 uolnmtate C (corr. m3) uoluntati GF&M\' ad eras. C 2 mensis C 4 argumentum exprimam N hoc n (hac m3 C) 8 uocis C (i ex e) 18 post germinat add. uita II (uitae C m3) MSB uiridi- ▼ tatem (<li s. u.) m3 C m2 P 19 iocunditatera M 22 pubescent€ G i pubescentes PM 23 uiriditate IIB uirtute N\'MS suauique DB suaui N\'MS 24 faciem U m2 Atr. Uind. facie cet. ore M m2 S occurrit N\'S occurret cet. 25 lautisumus M lautisaimus S, om. eel. decorus G m2 )

79
plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a [*]( E ) sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae [*]( F ) deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper rupium repente destituens et quam intus animabat.

atque [*]( 45 A ) utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait dominus: germinet terra herbam faeni seminans semen [*]( 4 Uerg. Aen. VII 56 5 Sall. bell. Iug. 85, 10 12 Cic. Tusc. I 34 18 Bas. 100 A (42 A) 20 fortasse respexit Ennium (uel Lucilium) A. 509 M. 24 Uerg. Aen. I 164 sq. 27 Gen. 1, 11 ) [*]( 1 cruditas M crudelitas C (s in ras. 3 litt.) S (elitas in ras. min. spatii) cet. 4 cecidit II decidit N 8 adcidentis P et corr. m3 C m2 G 9 derelinquitur C (i alt. in ras.) 10 hominum N\' 22 operis V opibus Dionysianus Maurinorum 24 euanescit C (e alt. ex i m3) scenam S scenam cet. 26 ait C ti in ras., a extra tt.) 27 terram C (m eras.) )

80
secundum genus et secundum similitudinem. seminemus igitur semen secundum genus. quod sit genus audi dicentem oportere nos quaerere illud diuinum, si quo modo illud tractare possimus aut inuenire, quamuis non longe sit ab unoquoque nostrum. in ipso enim uiuimus et sumus et mouemur, sicut quidam inquit uestrum dixerunt: cuius et genus sumus. secundum hoc genus seminemus [*]( B ) semen non in carne, sed in spiritu. non enim carnalia, sed spiritalia semina seminare debemus, qui ad uitam peruenire uolumus aeternam. quae sit autem similitudo non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem dei factus es. herba generi respondet suo: tu non respondes generi tuo. tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit: et tu degeneras. fruges non adulterant sui sinceritatem seminis: tu adulteras puritatem animae, uigorem mentis, corporis castitatem.

non[*]( c ) agnoscis opus esse te Christi? manibus suis ut legimus te ille formauit: et tu, Manichee, alterum tibi asciscis auctorem. pater deus dicit ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et tu, Photiniane, dicis quia in constitutiontfconstitutione mundi adhuc non erat Christus et tu, Eunomiane dicis quia dissimilis est patri filius. naninam si imago, non dissimilis utique, sed totum exprimens patrem, quem pater substantiae suae unitate signauit. pater dicit [*]( 1) ) faciamus: et tu cooperatorem negas. quod dixit pater filius fecit: et tu aequalem negas, in quo conplacuit pater.

5 Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. in omnibus quae dicuntur nascentia terrae primum germen est. ubi se paululum sustulerit, fit herba, postea faenum, [*](3 Act. 17, 27 sq. 8 I Cor. 9, 11 18 Gen. 1, 26 25 Mattli. 3, 17 26 Bas. 100 B (42 B) ) [*]( 6 uestrum inquit N 9 semina om. N, fort. recte 10 quae est N\'B quia MS et (a 8. w.) B 15 corporis C (m3 ex corpus) potestatem II 17 te (m2 ex et) M et Carn. Diu. asciscis CG V arciscis P adsciscis cet. 19 fotiniane libri 22 totum ex toto N\'B 26 terram C <01 eras.) )

81
inde fit fructus. sunt nascentia quae de radice germinant ut arbores quae non sunt satae ex aliarum arborum radice nascuntur. in harundine uidemus quomodo in extremo eius uelut quidam fit nodus e latere et inde alia harundo germinat. est ergo in radice uis quaedam seminarii. insitiua quoque in [*]( F ) superioribus germinant. aliis ergo a radice, aliis diuerso munere series successionis adquiritur. inest enim nascentibus singulis aut semen aut uirtus aliqua seminaria et ea secundum genus, ut quod nascitur ex ea simile eorum quae sata sunt uel quorum de radice sit germinet, de tritico triticum, de milio milium; de sepias pyrus albo flore prorumpit, castanea quoque surgit de radice castaneae.

Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. [*]( 46 A ) et continuo parturiens terra nouos se fudit in partus et induit se amictu uiriditatis, gratiam fecunditatis adsumpsit diuersisque compta germinibus proprios suscepit ornatus. miramur quod tam cito generauerit: quanto maiora miracula sunt, si spectes singula, quemadmodum uel iacta in terram semina resoluantur ac, nisi mortua fuerint, nullum fructum adferant, si uero fuerint quadam sui morte resoluta, in uberiores fructus resurgant. suscipit igitur granum tritici putris glaeba et sparsum cohibet occatio ac uelut materno terra gremio [*]( B ) fouet et conprimit. inde cum se granum illud resoluerit, herbam germinat grata ipsa iam species herbescentis uiriditatis, quae statim genus satiui similitudine sui prodit, ut in ipso suae stirpis exordio cuius generis herba sit recognoscas atque in herbis fructus appareat: paulatimque adolescit ut faenum culmoque pubescens erigitur et adsurgit. ast ubi se geniculata iam spica sustulerit, uaginae quaedam futurae frugi [*]( 21 Bas. 100 BC (42 BC) Uerg. Georg. I 44 ) [*]( 3 nascantnr PV et corr. m3 C m2 G 10 tritico C (ti 8. M.) 11 mileo mileum (corr. ml) CG 13 terra. C (m eras.) 14 fundit II (n eras. G) et om. N\' 15 amictum N\'MS 17 germinauerit Brux. Tell. sunt miracula MS 20 si uero ... resurgant om. II 21 snscepit n (suscipit C m3 G m2) 91 (corr. m2) M\' putria N\'B et (rn2 ex putres) MS nutrix TI, cf. Uerg. Georg. I 44 gleba S gleba eet. 23 illum II 25 in om. II ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, faac. 1. ) [*]( 6 )

82
parantur, in quibus granum formatur interius, ne tenera eius [*]( C ) primordia aut seruauerit laedat aut solis aestus exurat aut uentorum inclementia uel imbrium uis saeua decutiat. succedunt quidam ordines spicae mirabili arte formati uel ad speciem grati uel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis conligationis adstricti, quam prouidentia diuina formauit. et ne frugis numerosioris pondere uelut quaedam cedat fultura culmorum, uaginis quibusdam ipse culmus includitur, ut geminatis uiribus frugem possit multiplicem sustinere, ne [*]( n ) mpar oneri curuetur m terram. tum supra ipsam spicam uallum struitur aristarum, ut quasi quadam in arce praetendat, ne auium minorum morsibus spica laedatur aut suis exuatur fructibus aut uestigiis proteratur.

quid dicam quemadmodum clementia dei humanae prospexerit utilitati? faeneratum terra restituit quod acceperit et usurarum cumulo multiplicatum. homines saepe decipiunt et ipsa faeneratorem suum sorte [*]( E ) sinuatos, terra fidelis manet et si quando non soluerit, si forte aduersata fuerit frigoris inclementia aut nimia siccitas aut inmensa uis imbrium, alio anno superioris anni damna conpensat. ita et, quando prouentus spem destituit agricolae, nihil terra delinquit et, quando arridet, ubertas fecundae matris se in partus effundit, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditori.

Quae uero species pleni agri, qui odor, quae suauitas, quae [*]( F ) [*]( 1 Uerg. Georg. I 92 sq. Ecl. VI 33 sq. 6 Bas. 100 D, 101 A (42 DE) 12 Bas. 101 A (42 E) ) [*]( 4 formate II (formate C m3) formati S (e 8. i m2) 5 tutamen.. C (ta in ras. min. spanl) nexu. C 6 quem B 7 fruges C (corr. m3) GP$LM\'B frugięs V uelut. C (ueluti ?), uelut s. u. vi2 M, om. S 8 inse II 9 sustenire C (corr. m3) 10 honeri II (h eras. C) 11 archae CP arche OV 12 laedatur aut om. N eisuatur C (s in ras.) P 14 faeneratll* C 15 restituet CP et (reatituat m2) G acciperit C (corr. m3) G (corr. m2) P usuratum CPV usuram SH (ta eay.) M\'B usurarum U\' (rum 8. iI. m2) 16 hominis C (corr. m3) faneratorem MB feneratorem cet. 19 damna C (amn in ras.) 21 in IIB om. cet. )

83
uoluptas agricolarum! quid digne explicare possimus, si nostro utamur adloquio? sed habemus scripturae testimonia, quibus agri suauitatem benedictioni et gratiae sanctorum aduertimus comparatam dicente sancto Isaac: odor fili mei odor agri pleni. quid igitur describam purpurescentes uiolas, candida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nunc aureis, nunc uariis. nunc luteis floribus, in quibus nescias utrum species amplius florum an uis odora delectant ? pascuntur oculi grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cuius suauitate complemur. unde digne dominus ait: et species agri mecum est. cum ipso [*]( 47 A ) est enim quam ipse formauit; quis enim alius artifex posset . tantam rerum singularum exprimere uenustatem? considerate lilia agri, quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum uideantur adsurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen uallo in circuitu floris obsaepta nulli pateat iniuriae. si quis hunc florem decerpat et sua soluat in folia, quae tanti est artificis manus, quae possit lilii speciem [*](B ) reformare ? quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui dominus tantum testimonium tulit, ut diceret: nec Solomon in omni gloria sic uestiebatur sicut unum ex istis? rex opulentissimus et [*]( 4 Gen. 27, 27 8 Uerg. Aen. IIII 132 10 Psalm. XXXXVIIII 11 12 Matth. 6, 28 21 Matth. 6, 29 ) [*]( 1 uoluntas II agricularum C (eorr. m3) P (corr. m2) I:M\' possimus CPV possumus cet. 4 comparatum C (corr. m3) G (corr. m2) P fili C ml filii C m3 cet. mei m3 ex mi C sicut (s. fl. m2) odor 81 5 purporescentes P purporascentes i( ml M\'B purpurascentes 81 m2 U\'MS % 6 depict∗∗∗ C (om. rura; a m1) de pictura G (om. rura) depictu (-ta m2) rura P 8 uis odora N\'MS amplius odora (odor. C odor B) IIB delectant C ml P delectet C m3 S ml M delectent GV et S m2 delectat M\' adlectat UM\' allectat B 10 digne II diuine N, fort. recte 11 poseit NB et m2 MS 12 tanta C (I ex a m3) uenustatem N uohmtatem II (uoluptatem G m2) 14 scyphi M sciphi SB scyfi IINI 18 manuos C (corr. m3) quae m2 ex qua M 20 tulit II reddit N\' dedit JIBB 21 solomon Mmt salomon M m2 cet. gloria sua N\'B 22 unus II (unum m2 G)_ ) [*]( 6* )
84
sapientissimus inferior iudicaturindicatur quam huius floris est pulchritudo.