Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

non utique cognouit quod nesciebat, sed probauit quod placebat. non quasi incognitum placuit opus, quia nec quasi incognitus pater, qui conplacuit in filio, sicut scriptum est: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui. scit autem semper filius [*]( 32 A ) uoluntatem patris et pater filii, et audit patrem filius semper et pater filium per unitatem naturae, uoluntatis atque substantiae. denique testatur hoc in euangelio suo filius dicens ad patrem: sciebam quod semper me audis. imago est enim laudantium dei filius. omnia patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae inluminat nobis atque manifestat. uidet et filius patris opus sicut et pater filii, sicut ipse dominus [*]( B ) declarauit: non potest filius facere a se quidquam nisi [*]( 1 Gen. 1, 10 Baa. 76 C (32 A) 17 Matth. 3, 17 22 Ioh. 11, 42 26 loh. 5, 19 ) [*]( 3 operis II (opus m2 GP) 5 plenitudine n (-ni corr. G) iudicio C 6 solemus C (e ex i m3) hiis G his cet. 7 retractare (re pr. eras.) GS tractare N\'B possent G (m2 possint) M (m2 possunt) PVS 18 scientiam II 14 et.ficiens m1 CG et perficiens m2 CG efficiens (om. et) PV consortii G m2 N\' 18 dilectissimus II dilectus N mihi complacui Brux. Cant. Tell. 22 uisibilis CP et (corr. m2) G; fort. uisibilis ainuisibilis> 24 atque nobis ed. Paris. a. 1661 26 quidquam C et ml GP quicquam GP m2 cet. )

58
quod uiderit facientem patrem. uidet ergo facientem patrem et uidet per secretum inuisibilis naturae et audit similiter. deniqueait: sicut audio et iudico, et iudicium meum uerum est, quia non sum solus, sed ego et qui me misit pater.

hoc mysticum est, illud morale. uidit mihi, probauit mihi. quod deus probauit tu reprehensibile ne dixeris, quoniam quod deus mundauit, tu commune ne dixeris scriptum [*]( c ) tibi esse meministi. ergo bonum dei nemo blasphemet. et si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator, etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior.