Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

uidit inquit deus quia bonum est. solent artifices singula prius facere et postea habili commissione conectere, ut qui uultus hominum uel corpora excudunt de marmore uel aere fingunt uel litorali exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum [*]( D ) sibi possint membra singula conuenire et quid gratiae adferat futura conexio. et ideo aut laudare non audent aut pro parte laudant, deus uero tamquam aestimator uniuersitatis praeuidens quae futura sunt quasi perfecta iam laudat quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeueniens. nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est uoluntatis. laudat [*]( E ) singula quasi conuenientia futuris, laudat plenitudinem singulorum uenustate conpositam. illa est enim uera pulchritudo et in singulis membris esse quod deceat et in toto, ut in singulis gratia, in omnibus formae conuenientis plenitudo laudetur. [*]( 3 Ioh. 8. 16 7 Act. 10, 15 11 Bas. 77 A (32 BC) 13 Uerg. Aen. VI 847 sq. ) [*]( 3 et pr. om. N\'B, del. m2 G 4 me misit lIB misit me cet. 5 probabit UMS et (b ex u) M\' 6 probabit CHM\'S et (corr. ml) M tu.. C tn ne G (ne del. m2) quoniam ... dixeris infra in mg. m2 MS 7 communem (m ult. eras.) C 8 post bonum add. in mg. m2 nomen G bonum nomen dei ne blasphemes N\'B Cant. et si IIB si cet. 9 bonum (um ex us m3) C 10 ariani C arriani cet. radices C et (corr. m2) GP fluctus C 11 est om. N\'MS 13 excutunt C (d s. t pr. m3) 15 possunt II 19 sunt G m2 N suum CP et ml G sui f 23 conposita II 24 doceat CGP )

59

sed iam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos qui audiunt dicendi [*]( F ) florentibus faciamus, dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae stellarumque lumine — nondum enim luminaria creata sunt caeli — obscuritatem possit adferre remeantibus: simul ut cibo potuque curentur corpora, ne animis epulantibus fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur.