Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hac Dauid iucunditate dei uel bonitate laetatur, quia iugum graue a iuuentute portauit et sustinuit atque expectauit [*]( 3*Ps. 4, 5 8 II Reg. 12, 13 10*II Reg. 12, 13 12*Ps. 118. 65 26 cf. Thren. 3. 27. ) [*]( 1 aegrorum GMPR 1.2 conpungimus P R igitur] add. etiam 0 3 dictorum] delictorum Om1av 5 qui autem] quia cum R dilectionem Om1 6 quia paenitentia (om. agit) A 7 flagitium confitendo Mm2 8 dauid et ipse NP cognouit v 9 inquid Pm1 domino (ex-ne) inquid M non] ne A 12 ait] add. I P iocunditatem Mm2NOPRm1a 14.15 iocunda MNOP Ra quae—15e esse om.N 15 luxories Rm1 16 patrimonia Mm1 17 sed om.O 18 fetidae AGMOR dum uiuimus om. 0 19 honus Gm1Mm1 honos Gm2. om. v 20 prodesse possunt 0 21 maiori G31av his se NRav 22 ingemiscit AMm2ORm2av iocunditas GMNOP Ra 23 est uerbum 0 eius est a dei est v adque M 25 iocunditate GMOP Ra vel bonitate dei av )

193
domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia maluit tamen expectare a domino deferendi tempus imperii quam occiso rege praeripere. semper deus bonus est, ideoque et Paulus ait: uide ergo bonitatem e t seueritatem dei; bonitas enim in omnes est, seueritas in paucos.

denique subdidit idem apostolus: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonit atem; si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi dei bonitate. nam et tibi ideo bonus est, quia permanes; quodsi non permanseris in bonitate, et tu excideris. non ergo deus propterea bonus esse desistet, quia tu lapsus es et indiges seueritate, siquidem et seueritas dei in bonitate recurrat, unusquisque castigatus pedem referat a peccatis et ad uirtutum tramitem bonamque conuersationem recurrat.