Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sublato igitur peccato ait: iucunditatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum um uerbum tuum. multa uidentur in hoc saeculo iucunda esse quae non sunt, multa suauia, bona plurima. luxuries uidetur esse iucunda, sed exhausto fit amara patrimonio; dulcis libido cum feruet, sed eadem horrida et execranda cum proditur:

suaues epulae cum sumuntur, sed faetidae cum digeruntur. bona multa in hoc saeculo dum uiuimus aestimantur, quia usui nobis sunt, ut pecunia honor aurum argentum possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis, hic omnia relinquuntur, quin etiam maiore dolore quis moritur, cum se his fraudari copiis ingemescit. non est ergo iucunditas uera nisi illa. quae secundum uerbum est dei, ut quis bonorum meritorum atque uirtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.