Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

numquid deo est difficile meliora donare? potest, etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen iusto esse prospectum, si forte futuri inprobi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. similiter et de patrimonio: quasi non uideamus plurimos propter opes patrimonii in periculum salutis esse deductos, plurimis ex diuitiarum abundantia causam ortam esse peccandi. qui enim non habet quod donet, adscribi ei culpa non potest quod non donauerit; qui autem habet quod donet et non dat, utique obnoxius incipit esse peccato.