Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed iustus his non mouetur ideoque nec Iob frangebatur. denique in amissionibus filiorum uel patrimonii dicebat: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. ergo et in aduersis positi dicamus: bonitatem fecisti cum seruo tuo. potest enim dominus in melius mutare quae facta sunt, ut Iob sancti habemus exemplum, et quae amissa sunt reddere potest, qui ei et amissis filiis generaret meliores.