Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

serua portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt. quid enim est quod conferri possit his, de quibus deus dicit: et inhabitabo in his? quid magnificentius hospitio caelesti, quid beatius possessione diuina ? et deambulabo, inquit, in his.

alii queruntur de sui ruris angustiis; in te deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est laxae spatia habitationis inueniens qui terram includit manu: sic enim scriptum est: quis mensus est manu aquas et caelum palmo e t uniuersam terram clausa manu? cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. portio, inquit, mea dominus. dicit hoc martyr: ipsi ergo uiuamus, cui mori est gloriosum.

aliis uerbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in saeculo portionem! sic enim scriptum est: usque a d hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis uapulamus et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus. blasphemamur et obsecramus; tamquam lustramenta huius mundi facti sumus, omnium lustramenta usque adhuc.