Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?

Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis; dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas te reliquisse dixisti. sic enim locutus es domino: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, hoc est: non quaesiuimus quae saeculi sunt, non quaesiuimus partem de possessionibus, sed te elegimus portionem. reliquisti ergo, Petre ante omnia quae habebas: unde habes quod habere te dicis?

surgit claudus et sono tui sermonis erigitur; sanitatem donas aliis qui indigebas ipse tuae salutis auxilio. reliquisti ergo quae habebas et cepisti quae non habebas. Christus tibi portio, Christus tibi possessio est; illius nomen tibi munificum, illius nomen tibi est fructuosum, illius nomen tibi tributa dependit et bona tributa, non pecuniae, sed gratiae. portio tua non ariditate siccatur, non imbre [*](2 Matth. 10, 9 4*Aet. 3, 6 11*Act. 3, 2 16*Matth. 19, 27 ) [*]( 1 nos addidi. om. codd. a, ante imitatores add. v 2uolens esseS agit Mm1 5 do tibil hoc tibi do av 6 Iesu] add. Christi av nazarei Ptnla hoc est portio mea bis AGMm2NPTa (sell alt. loco haec Gm2Mm2NTa) haec est portio mea, haec est sors mea; portio mea Christus est Om2v 7 Christi lesu av 10 mihi om. O 11 ab] ex A 12 Petrus] add. non R 13 quia AGmlPml naturam Gm2Mm2N add. damna Omlav damnum Om2 parebat ARm2 parabat Gm1Pm1Rm1 14 habes AOR 15 qui] quia a 17 reliquimus omnia O reliquimus Nu 18 patrem GmlPml 19 omrsia ergo petre quae a 20 ante omnia, Petre v ante om.GMN ur.de habes om. GMml quid G 21 sermonibus Rm1 aliis donas av 23 cupisti NPT 24 ait. illius, et secuti sumus te. hoe est quesitiimus iesum. illius 0 25 tibi vm. AR )

153
diluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur; per diem sol non uret te neque luna per noctem.