Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicunt se Iudaei habere clauem scientiae, sed non habent; nam si haberent, ipsi ingrederentur, ipsi agnoscerent penetralia scripturarum. nunc autem uae uobis, scribae et Pharisaei, qui abstulistis clauem scientiae et ipsi non introistis et introeuntes prohibuistis! quomodo enim clauem potestis habere scientiae qui scientiae negatis auctorem?

et ideo ad ipsum conuersus Dauid ait: t u me, inquit, doce iustifica tiones tuas, quia tu es uera iustitia, tu doce quae sapienter dicta sunt, quia tu es sapientia, tu aperi cor meum, qui aperuisti librum, tu aperi illud ostium quod in caelo est, quia ipse es ianua. per te si quis introierit, regnum illud possidebit aeternum, per te si quis intrauerit, non decipietur, quia falli non potest quicumque domicilium fuerit ueritatis ingressus.