Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera \'Teth\', cuius interpretatio est \'exclusio\'. quid est \'exclusio\' ? numquid sicut domo aliquis excluditur hospitioque deicitur, ita qui excluditur a dei regno bonis suis fraudatur, sicut illae exclusae sunt uirgines, quae secum oleum non tulerunt et, dum uenit sponsus, extinctae sunt faces earum atque emendo oleo inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram et ingresso iam sponso introire cupientes leguntur exclusae ? non arbitror. nam quomodo diceret bonus et sanctus propheta deiectus atque exclusus a dei regno: iucunditatem fecisti cum seruo tuo ?

nec prophetae 25 meritum huiusmodi intellectum uidetur admittere nec series [*]( 3 *Luc. 11, 52 7*Ps. 118,64 8.9 cf. I Cor. 1. 30 10 cf. Inh. 10, 9 18 cf. Matth. 25, 2-12 24*Ps. 118, 65 ) [*]( .2 cognoscerent NT 3 uae nobis om. V 5 alios introeuntes 0 6 potuistis N negastis Oat\' 7 ipsos NPRT ait dauid ANO inquid Mm1Pm1 8 doces Rml doce uias M iustificationum tuarum Mm2 9 apperi GN 10 qui] quia Rav apperuisti Y apperi GJ/X hostium MOm1Rm1 11 est P introierit—12 si quis om. OR in aeternum A 13 ueritatis fuerit 0 16 Incipit] Nona av, om.N theth Mv tet ex tuet N thet 0 teht P, add. incipit a 17 excluditur] exc (sic) s.l. m2G, om. a 18 bonis suis ARm2 bonis (bonisue Mm2) illius GMav bonis suae Rm1 bonisue (u.e P) NOPT 20 atque] add. in Rm2v 22 diceretj add. si GMNPRa si a Ov 23 bonis NOPav et om. NOP Rmlav esset propheta GMNOP Ra propheta esset v regno] add. I P 24 ioeunditatem. GMNOPRa )

190
subditorum. audis dicentem : suauises, domine, et in iucunditate tua doce me iustificationes tuas; audis dicentem: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti: et potes dicere quod sit exclusus a regno, qui non est exclusus a lege? quid ergo intellegemus? haeret interpretatio: obscuritatem sensui sui sermonis uidetur offundere.