Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed qui sciat quod hi, qui uidentur in ecclesia debiles pauperes inprudentes, etiam peccatores, abundantiore indigeant honestate et maiore praesidio fulciendi sint, qui hoc nouerit, ipse potest dicere: particeps ego sum omnium timentium te, qui conpatiatur magis huiusmodi hominibus quam fastidiat eos, conpatiatur infirmis, ut sciat quia unum corpus omnes sumus et membris membra conexa, ut alterum sine altero esse non possit et, cum alterum dolet, conpatiatur alteri. iste ergo recte potest usurpare huius uocis auctoritatem.