Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

si oderim mendacium, particeps Christi sum, quia ueritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum, quia Christus iustitia est. beatus qui hoc potest dicere. sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus deum, qui non dicat alteri: \'non es de corpore meo\', hoc est non dicat pauperi diues, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non inperito sapiens dicat: \'non estis mihi necessarii\', particeps corporis Christi est quae est ecclesia.